| Aiunt quidam, quod et verisimile videtur, Commo- | 19.1.1 |
| dum Antoninum, successorem illius ac filium, non esse | |
| de eo natum sed de adulterio, ac talem fa<b>ellam vul- | |
| gari sermone contexunt. Faustinam quondam, Pii fi- | 2.1 |
| liam, Marci uxorem, cum gladiatores transire vidisset, | |
| unius ex his amore succensam, cum longa aegritudine | |
| laboraret, viro de amore confessa<m>. quod cum ad | 3.1 |
| C<h>ald<a>eos Marcus ret<t>ulisset, illorum fuisse | |
| consilium, ut occiso gladiatore sanguine illius sese | |
| Faustina subl<a>varet atque ita cum viro concumberet. | |
| quod cum esset factum, solutum quidem amorem, na- | 4.1 |
| tum vero Commodum gladiatorem esse, non princi- | |
| pem, qui mille prope pugnas publice populo inspec- | 5.1 |
| tante gladiatorias imperator exhibuit, ut in vita eius | |
| docebitur. quod quidem verisimile ex eo habetur, quod | 6.1 |
| tam sancti principis filius his moribus fuit, quibus | |
| nullus lanista, nullus sc<a>enicus, nullus arenarius, | |
| nullus postremo ex omnium <de>decorum ac scelerum | |
| <c>onluvione concretus. multi autem ferunt Commodum | 7.1 |
| omnino ex adultero natum, si quidem Faustinam satis | |
| constet apud Caietam condiciones sibi et nauticas et | |
| gladiatorias elegisse. de qua cum diceretur Antonino | 8.1 |
| Marco, ut eam repudiaret, si non occideret, dixisse | |
| fertur: 'si uxorem dimittimus, reddamus et dotem.' | |
| dos autem quid habebatur <nisi> imperium, quod ille | 9.1 |
| ab socero volente Hadriano adoptatus acceperat? tan- | 10.1 |
| tum sane valet boni principis vita, sanctitas, tran- | |
| quillitas, pietas, ut eius famam nullius proximi de- | |
| coloret invidia. denique Antonino, cum suos mores | 11.1 |
| semper teneret neque alicuius insusurratione mutare- | |
| tur, non obfuit gladiator filius, uxor infamis: deusque | 12.1 |
| etiam nunc habetur, ut vobis ipsi<s>, sacratissime im- | |
| perator Diocletiane, et semper visum est et videtur, | |
| qui <e>um inter numina vestra non ut ceteros sed spe- | |
| cialiter veneramini ac saepe dicitis vos vita et cle- | 5 |
| mentia tales esse cupere, qualis fuit Marcus, etiamsi | |
| philosophia nec Plato esse possit, si rever<t>at<u>r i<n> | |
| vita<m>. et quidem haec breviter et congeste. |