| Hic sane vir tantus et talis ac diis vita[e] et morte | 18.4.1 |
| coniunctus filium Commodum dereliquit: qui si felix | |
| fuisset, filium non reliquisset. et parum sane fuit, | 5.1 |
| quod illi honores divinos omnis aetas, omnis sexus, | |
| omnis conditio ac dignitas dedit, nisi quod etiam sacri- | |
| legus iudicatus est, qui eius imaginem in sua domo | |
| non habuit, qui per fortunam vel potuit habere vel | 5 |
| debuit. denique hodieque in multis domibus Marci | 6.1 |
| Antonini statuae consistunt inter deos penates. nec | 7.1 |
| defuerunt homines qui somniis eum multa praedixisse | |
| augurantes futura et vera concinuerunt. unde etiam | 8.1 |
| templum ei constitutum, dati sacerdotes Antoniniani | |
| et sodales et flamines et omnia, quae de sacrat<is> | |
| decrevit antiquitas. |