| Cum igitur in amore omnium i<m>perasset atque ab | 18.1.1 |
| aliis modo frater, modo pater, modo filius, ut cuius- | |
| que aetas sinebat, et diceretur et amaretur, octavo | |
| decimo anno imperii sui, sexagesimo et primo vitae, | |
| diem ultimum clausit. tantusque illius amor <ad>eo | 2.1 |
| die regii funeris claruit, ut nemo illum plangendum | |
| censuerit, certis omnibus, quod ab diis commodatus | |
| ad deos redisset. denique, priusquam funus condere- | 3.1 |
| tur, ut plerique dicunt, quod numquam antea factum | |
| fuerat neque postea, senatus populusque non divisis | |
| locis sed in una sede propitium deum dixit. |