| Ergo provincias post h<a>ec ingenti moderatione ac | 17.1.1 |
| benignitate tractavit. contra Germanos res feliciter | |
| gessit. spe<c>iale ipse bellum Marcomannicum, sed quan- | 2.1 |
| t<um> nulla umquam memoria fuit, cum virtute tum | |
| etiam felicitate transegit, et eo quidem tempore, quo | |
| pestilentia gravis multa milia et popularium et mili- | |
| tum interemerat. Pannonias ergo Marcomannis, Sar- | 3.1 |
| matis, V[u]andalis, simul etiam Quadis extinctis ser- | |
| vitio liberavit et Romae cum Commodo, quem iam | |
| Caesarem fecerat, filio, ut diximus, suo, triumphavit. | |
| cum autem ad hoc bellum omne aerarium exhausisset | 4.1 |
| suum neque in animum induceret, ut extra ordinem | |
| provincialibus aliquid imperaret, in foro divi Traiani | |
| auctionem orn<a>mentorum imperialium fecit vendidit- | |
| que aurea pocula et cristallina et murrina, vasa etiam | 5 |
| regia et vestem uxoriam sericam et auratam, gemmas | |
| quin etiam, quas multas in repostorio sanctiore Ha- | |
| driani reppererat. et per duos quidem menses haec | 5.1 |
| venditio celebrata est, tantumque auri redactum, ut | |
| reliquias belli Marcomannici ex sententia persecutus | |
| postea dederit potestatem emptoribus, ut, si qui vellet | |
| empta reddere[t] atque aurum recipere, sciret licere. | 5 |
| nec molestus ulli fuit qui vel non reddidit empta vel | |
| reddidit. tunc viris clarioribus permisit, ut eodem | 6.1 |
| cultu quo et ipse vel ministris similibus convivia ex- | |
| hiberent. in munere autem publico tam magnanimus | 7.1 |
| fuit, ut centum leones una[m] missione[m] simul ex- | |
| hiberet [et] sagittis interfectos. |