| Mors autem talis fuit: cum aegrotare coepisset, fi- | 28.1.1 |
| lium advocavit atque ab eo primum petit, ut <b>elli reli- | |
| quias non contempneret, ne videretur rem p. prodere. | |
| et, cum filius ei respondisse<t> cupere se primum | 2.1 |
| sanitatem, ut vellet, permisit, petens tamen, ut expec- | |
| tasset paucos dies, <h>aut simul proficisceretur. deinde | 3.1 |
| abstinuit vi<ctu> potuque mori cupiens auxitque mor- | |
| bum. sexta die vocatis amicis et ridens res humanas, | 4.1 |
| mortem autem contempnens ad amicos dixit: 'quid<d>e | |
| me fletis et non magis de pestilentia et communi morte | |
| cogitatis?' et cum illi vellent recedere, ingemescens | 5.1 |
| ait: 'si iam me dimittitis, vale vobis dico vos prae- | |
| cedens.' et cum ab eo quaereretur, cui filium commen- | 6.1 |
| daret, ille respondit: 'vobis, si dignus fuerit, et dis | |
| inmortalibus.' exercitus cognita mala valetudine vehe- | 7.1 |
| mentissime dolebant, quia illum unice amarunt. sep- | 8.1 |
| timo die gravatus est et solum filium admisit, quem | |
| statim dimisit, ne in eum morbus transiret. dimisso | 9.1 |
| filio caput operuit quasi volens dormire, sed nocte | |
| animam efflavit. fertur filium mori voluisse, cum eum | 10.1 |
| talem videret futurum, qu[it]alis exstitit post eius mor- | |
| tem, ne, ut ipse dicebat, similis Neroni, Caligulae et | |
| Domitiano esset. |