| Crimini ei datum est, quod adulteros uxoris promo- | 29.1.1 |
| verit, Tertullum et <T>utilium et Orfitum et Modera- | |
| tum, ad varios honores, cum Tertullum et prandentem | |
| cum uxore depr[a]ehenderit. de quo mimus in sc<a>ena | 2.1 |
| praesente Antonino dixit; cum stupidus nomen adulteri | |
| uxoris a servo quaereret et ille diceret ter 'Tullus', et | |
| adhuc stupidus quaereret, respondit ille: 'iam tibi dixi | |
| ter, Tullus dicitur.' et de hoc quidem multa populus, | 3.1 |
| multa etiam alii dixerunt patientiam Antonini incusan- | |
| tes. ante tempus sane mortis, priusquam ad bellum | 4.1 |
| Marcomannicum rediret, in Capitolio iuravit nullum | |
| senatorem se sciente occisum, cum etiam rebelliones | |
| dixerit se servaturum fuisse, si scisset; nihil enim ma- | 5.1 |
| gis et timuit et depr[a]ecatus est quam avaritiae fa- | |
| mam, de qua se multis epistulis purgat. dederunt e<i> | 6.1 |
| vitio, quod e<t f>ictus fuisset nec tam simplex quam vi- | |
| deretur aut quam vel Pius vel Verus fuisset. dederunt | 7.1 |
| etiam crimini, quod aulicam adrogantiam confirmaverit | |
| summovendo[s] amicos a societate communi et a con- | |
| viviis. |