| Igitur Lucius Ceionius [c]Aelius Commodus Verus | 1.3.1 |
| Antoninus, qui ex Hadriani voluntate Aelius appella- | |
| tus est, ex Antonini coniunctione Verus et Antoninus, | |
| neque inter bonos neque inter malos principes po- | |
| nitur. quem constat non inho[no]rruisse vitiis, non | 4.1 |
| abundasse virtutibus, vixisse deinde non in suo libero | |
| principatu, sed sub Marco in simili ac pari<s> maie- | |
| statis imperio, a cuius secta [a]lascivia morum et vitae | |
| licentioris nimietate dissensit. erat enim morum sim- | 5.1 |
| plicum et qui adumbrare nihil posset. huic naturalis | 6.1 |
| pater fuit Lucius <A>elius Verus, qui ab Hadriano adop- | |
| tatus primus Caesar est dictus et in eadem statione | |
| constitutus perit. avi ac proavi et item maiores plu- | 7.1 |
| rimi consulares. natus est Lucius Romae in praetura | 8.1 |
| patris sui XVIII. kal. Ianuariarum die, quo et Nero, qui | |
| rerum potitus est. origo eius paterna pleraque ex Etru- | 9.1 |
| ria fuit, materna ex Faventia. |