| Hac prosapia genitus patre ab Hadriano adoptato | 2.1.1 |
| in familiam Aeliam devenit mortuoque patre Caesare | |
| in Hadriani familia remansit. a quo Aurelio datus | 2.1 |
| est adoptandus, cum sibi ille Pium filium, Marcum | |
| nepotem esse voluisset posteritati satis providens, et | 3.1 |
| ea quidem lege, ut filiam Pii Verus acciperet, quae | |
| data est Marco idcirco, quia hic adhoc impar vide- | |
| batur aetate, ut in Marci vita exposuimus. duxit autem | 4.1 |
| uxorem Marci filiam Lucillam. educatus est in domo | |
| Tiberiana. audivit Scaurinum grammaticum Latinum, | 5.1 |
| Scauri filium, qui grammaticus Hadriani fuit, Grae- | |
| cos T<e>lephum atque <He>f<a>estionem, <H>arpocra- | |
| tionem, r<h>et[h]ores Ap[p]ollonium, Celerem Caninium | |
| et Herodem Atticum, Latinum Cornelium Frontonem, | 5 |
| philosophos Ap[p]ollonium et Sextum. hos omne<s> | 6.1 |
| amavit unice, atque ab his in vicem dilectus est, | |
| nec tamen ingeniosus ad litteras. amavit autem in | 7.1 |
| pueritia versus facere, post orationes. et melior qui- | |
| dem orator fuisse dicitur quam poeta, immo, ut ve- | |
| rius dicam, peior poeta quam r<h>et[h]or. nec desunt, | 8.1 |
| qui dicant eum adiutum ingenio amicorum atque ab | |
| aliis ei illa ipsa, qualiacumque sunt, scripta; si qui- | |
| dem multos disertos et eruditos semper secum ha- | |
| buisse dicitur. educatorem habuit Nicomedem. fuit vo- | 9.1 |
| luptarius et nimis laetus et omnibus deliciis, ludis, | |
| iocis decenter aptissimus. post septimum annum in | 10.1 |
| familiam Aureliam traductus Marci moribus et aucto- | |
| ritate formatus est. amavit venatus, pal<a>estras e<t> | |
| omnia exercitia iuventutis. fuitque privatus in domo | 11.1 |
| imperatoria viginti et tribus annis. |