| Qua die togam virilem Verus accepit, Antoninus | 3.1.1 |
| Pius ea occasione, qua patris temp<l>um dedic<a>bat, | |
| populo liberalis fuit, mediusque inter Pium et Marcum | 2.1 |
| idem [se] resedit, cum quaestor populo munus daret. | |
| post quaesturam statim consul est factus cum Se<x>ti[li]o | 3.1 |
| Laterano. interiectis annis cum Marco fratre iterum | |
| factus est consul. diu autem e<t> privatus fuit et ea ho- | 4.1 |
| norificentia caruit, qua Marcus ornabatur. nam <ne>- | 5.1 |
| que in senatu ante quaesturam sedit neque in itinere | |
| cum patre, sed cum praefecto praetorii vectus est, nec | |
| aliud ei honorificentiae adnomen adiunctum est quam | |
| quod Augusti filius appellatus est. fuit studiosus etiam | 6.1 |
| circensium <h>aut aliter quam gladiatorii muneris. hic | |
| cum tantis deliciarum et luxuriae quateretur erroribus, | |
| ab Antonino videtur ob hoc retentus, quod eum pater | |
| ita in adoptionem Pii transire iusserat, ut nepotem ap- | 5 |
| pellaret. cui, quantum videtur, fidem exhibuit, non | |
| amorem. ama<v>it tamen Antoninus Pius simplicita- | 7.1 |
| te<m> ingenii puritatemque vivendi hortatusque est, | |
| ut imitaretur, et fratrem. defuncto Pio Marcus in eum | 8.1 |
| omnia contulit, participatu etiam imperatoriae potesta- | |
| tis indulto, sibique consortem fecit, cum illi soli sena- | |
| tus detulisset imperi<um>. |