| Dato igitur imperio et indulta tribunicia potestate, | 4.1.1 |
| p<ost> consulat<u>s etiam honorem delatum Verum vocari | |
| praecepit, suum in eum transferens nomen, cum ante | |
| Commodus vocaretur. Lucius quidem Marco vicem red- | 2.1 |
| dens si <quid> susciperet obsecutus ut legatus procon- | |
| suli vel praese<s> imperatori. iam primum enim Marcus | 3.1 |
| pro ambobus ad milites est locutus, et pro consensu[s] | |
| imperi<i> graviter se et a<d> Marci mores egit. ubi vero | 4.1 |
| in Syria<m> profectus est, non solum licentia vitae | |
| liberioris, sed etiam adulteriis et iuvent<ut>is amoribus | |
| infamatus est, si quidem tantae luxuriae fuisse dicitur, | 5.1 |
| ut etiam, <postea>quam [postea] de Syria redit, po- | |
| pinam domi instituerit, ad quam post convivium Marci | |
| devertebat, ministrantibus sibi omni genere turpium | |
| personarum. fertur et nocte perpeti alea lusisse, cum | 6.1 |
| in Syria concepisset id vitium, atque in tantum vitiorum | |
| Gaianorum et Neronianorum ac Vitellianorum fuisse | |
| aemulum, ut vaga<re>tur nocte per tabernas ac lupa- | |
| naria obtecto capite cucullione vulgari viatorio et co- | 5 |
| misaretur cum triconibus, committeret rixas, dissimu- | |
| lans quis esset, saepeque efflictum li<v>ida facie re- | |
| disse[t] et in tabernis agnitum, cum sese absconderet. | |
| iac<i>ebat et nummos in popinas maximos, quibus ca- | 7.1 |
| lices frangeret. | |
| amavit et aurigas prasino favens. | 8.1 |
| gla- | 9.1 |
| diator<um> etiam frequentius pugna<s>[um] in convivio | |
| habuit trahens c[a]ena[n]s in noctem et in t[h]oro con- | |
| vivali condormiens, ita ut levatus cum stromatibus in | |
| cubiculum perferretur. somni fuit permodici, digestio- | 10.1 |
| n<i>s facillimae. sed Marcus haec omnia <r>esciens dissi- | 11.1 |
| mulabat re<scisse> pudore illo, ne reprehenderet fra- | |
| trem. et notissimum eius quidem fer<tur> tale con- | 5.1.1 |
| vivium, in quo primum duodecim accubuisse dicitur, | |
| cum sit notissimum dictum de numero convivarum: | |
| 'septem convivium, novem vero convicium;' donatos | 2.1 |
| autem pueros decoros, qui ministrabant, singulis, do- | |
| natos etiam structores et lances singulis quibusque, do- | |
| nata et viva animalia vel cicurum vel ferarum avium | |
| vel quadripedum, quorum cibi adpositi erant, donatos | 3.1 |
| etiam calices singulis per singulas potiones, myrrinos | |
| et crystallinos Alexandrinos, quotiens bibitum est; data | |
| etiam aurea atque argentea pocula et gemmata, coro- | |
| nas quin etiam datas lemniscis aureis interpositis et | 5 |
| alieni[s] tempori[bu]s floribus, data et vasa aurea cum | |
| unguent<i>s a<d> spe<c>iem alabastrorum, data et vehi- | 4.1 |
| cula cum mulabus ac mulionibus cum iuncturis argen- | |
| teis, ut ita de convivio redirent. omne autem convi- | 5.1 |
| vium aestimatum dicitur sexagies centenis milibus se- | |
| stertiorum. hoc convivium posteaquam Marcus audi- | 6.1 |
| vit, ingemuisse dicitur et doluisse publicum fa[c]tum. | |
| post convivium lusum est tesseris usque ad lucem. | 7.1 |
| et | 8.1 |
| haec quidem post Parthicum bellum, ad quod eum mi- | |
| sisse dicitur Marcus, ne vel in urbe ante oculos | |
| omnium peccaret, vel ut parsimoniam peregrinatione | |
| addisceret, vel ut timore bellico emendatior rediret, | 5 |
| vel ut se imperatorem esse cognosceret. sed quantum | 9.1 |
| profecerit, cum alia vita tum haec, quam narra<v>imus, | |
| c[a]ena monstrabit. circensium tantam curam habuit, | 6.1.1 |
| ut frequenter e provincia litteras causa circensium | |
| et miserit et accep<er>it. denique etiam praesens et cum | 2.1 |
| Marco sedens multas a venetianis est passus iniurias, | |
| quod turpissime contra eos faveret; nam et Volucri | 3.1 |
| equo prasino aureum simulacrum fecerat, quod secum | |
| portabat; cui quidem passas uvas et nu<cl>eos in vicem | 4.1 |
| hordei in praesepe ponebat, quem sagis fuco tinctis | |
| coopertum in Tiberianam ad se adduci iubebat, cui | |
| mortuo sepulchrum in Vaticano fecit. in huius equi | 5.1 |
| gratiam primum coeperunt equi<s> aurei vel brabia | |
| postulari. in tanto autem equus ille honore fuit, ut | 6.1 |
| ei a populo prasinianorum saepe modius aureorum | |
| postularetur. |