Profectum eum ad Parthicum bellum Marcus Ca- 6.7.1
puam prosecutus est; cumque inde per omnium villas
se ingurgitaret, morbo inplicitus apud Canusium aegro-
ta<v>it. quo <a>d eum visendum frater contendit. multa 8.1
in eius vita ignava et sordida etiam belli tempore
deteguntur. nam cum interfecto legato, caesis legioni- 9.1
bus, Syris defectionem cogitantibus oriens vastaretur,
ille in Apul[e]ia ven<a>batur et apud Corinthum et Athe-
nas inter symfonias et cantica navigabat et per sin-
gulas maritimas civitates Asiae, Pamph<y>liae Ciliciae- 5
que clariores voluptatibus immorabatur. Antiochiam 7.1.1
posteaquam venit, ipse quidem se luxuriae dedidit.
duces autem confecerunt Parthicum bellum, Statius
Priscus et Avidius Cassius et Martius Verus per
quadriennium, ita ut Bab<y>lonem et Mediam perveni- 5
rent et Armeniam vindicare<n>t. part[h]umque ipsi 2.1
nomen est Armenici, Parthici, Medici, quod etiam
Marco Romae agenti delatum est. egit autem per 3.1
quadriennium Verus hiemem Laod<i>ciae, aestatem apud
Dap<h>nen, reliquam partem Ant[h]ioc<h>iae. risui fuit 4.1
omnibus Syris, quorum multa ioca in theatro in eum
dicta exstant. vernas in triclinium Saturnalibus et die- 5.1
bus festis semper admisit. ad Eufraten tamen inpul- 6.1
su[m] comitum suorum secundo profectus est. Ef[f]e- 7.1
sum etiam redit, ut Lucillam uxorem missam a patre
Marco susciperet, et idcirco maxime, ne Marcus cum
ea in Syriam veniret ac flagitia eius adnosceret. nam
senatui Marcus dixerat se filiam in Syriam deduc- 5
turum. confecto sane bello regna regibus, provincias 8.1
vero comitibus suis regendas dedit. Romam inde ad 9.1
triumphum invitus, quod Syriam quasi regnum suum
reli<n>queret, redit et pariter cum fratre triumphavit
susceptis a senatu nominibus, quae in exercitu ac-
ceperat. fertur praeterea ad amicae vulgaris arbitrium 10.1
in Syria posuisse barbam. unde in eum a Syris multa
sunt dicta.