| Ad bellum Germanicum, Marcus quod nollet Lu- | 9.7.1 |
| cium sine se vel ad bellum mittere vel in urbe dimittere | |
| causa luxuriae, simul profecti sunt atque Aquileiam | |
| venerunt invitoque Lu<c>io Alpes transgressi, cum Ve- | 8.1 |
| rus apud Aquileiam tantum ve<n>atus convivatusque | |
| esset, Marcus autem omnia prospexisset. de quo bello | 9.1 |
| —<partim> per legatos barbarorum pacem petentium, | |
| <partim> per duces nostros gestum est—in Marci vita | |
| plenissime disputatum est. conposito autem bello in | 10.1 |
| Pannonia urgente Lucio Aquileiam rediere[t], quo<d>- | |
| que urbanas desiderabat Lucius voluptates, in urbem | |
| <f>estinatum est. sed non longe ab Altino subito in | 11.1 |
| vehiculo morbo, quem apoplexin vocant, correptus Lu- | |
| cius depositus e vehiculo detracto sanguine Altinum | |
| perductus, cum triduo mutus vixisset, apud Altinum | |
| perit. | 5 |