| Fuit sermo, quod et socrum Faustinam incestasset. | 10.1.1 |
| et dicitur Faustinae socrus dolo aspersis ostreis veneno | |
| extinctus esse, idcirco quod consuetudinem, quam cum | |
| matre habuerat, filiae prodidisset. quamvis et illa fa- | 2.1 |
| bula, qu<a>e in Marci vita posita est, abhorrens a | |
| talis viri vita sit ex[t]orta, cum multi etiam uxori eius | 3.1 |
| flagitium mortis adsignent et idcirco, quod Fabiae ni- | |
| mium indulserat Verus, cuius potentiam uxor Lu- | |
| ci<lla> ferre non posset. tanta sane familiaritas inter | 4.1 |
| Lucium et Fabiam sororem fuit, ut[s]i hoc quoque usur- | |
| paverit rumor, quod inierint consilium ad Marcum e | |
| vita tollendum. idque cum esset per Agacl<y>tum liber- | 5.1 |
| tum proditum Marco, ante[ad]ventum Lucium <a> | |
| Faustina, ne praeveniret. |