| Fuit decorus corpore, vultu geniatus, barba prope | 10.6.1 |
| barbarice demissa, procerus et fronte in supercilia ad- | |
| ductiore venerabilis. dicitur sane tantam habuisse cu- | 7.1 |
| ram flaventium capillorum, ut capiti auri [ro]ramenta | |
| respergeret, quo magis coma inluminata flavesceret. | |
| lingua impeditior fuit, aleae cupidissimus, vitae sem- | 8.1 |
| per luxuriosae atque in pluribus Nero praeter crudeli- | |
| tatem et ludibria. habuit inter alium luxuriae appara- | 9.1 |
| tum calicem crystallinum nomine Volucrem ex eius | |
| equi nomine, quem dilexit, human<a>e po[si]tionis mo- | |
| dum supergressum. |