| Quoniam de severitate illius dicere coepimus, multa | 4.1.1 |
| extant crudelitatis potius quam severitatis eius indi- | |
| cia. nam primum milites, qui aliquid provincialibus | 2.1 |
| tulissent per vim, in illis ipsis locis, in quibus pec- | |
| caverant, in crucem sustulit. primus etiam id suppli- | 3.1 |
| cii genus invenit, ut stipitem grandem poneret pedum | |
| octoginta et centum [id est materiam] et a summo us- | |
| que ad imum damnatos ligaret et ab imo focum adpo- | |
| neret incensisque aliis alios fumo, cruciatu, timore | 5 |
| etiam necaret. idem denos catenatos in profluentem | 4.1 |
| mergi iubebat vel in mare. idem multis desertoribus | 5.1 |
| manus excidit, aliis crura incidit ac poplites dicens | |
| maius exemplum esse a<d>viventis miserabiliter crimi- | |
| nosi quam occisi. cum exercitum duceret, et inscio ipso | 6.1 |
| manus auxiliaria centurionibus suis auctoribus tria mi- | |
| lia Sarmatarum neglegentius agentum in Danuvii ri- | |
| pis occidissent et cum praeda ingenti ad eum redissent | |
| sperantibus centurionibus praemium, quod perparva | 5 |
| manu tantum hostium segnius agentibus tribunis et | |
| ignorantibus occidissent, rapi eos iussit et in crucem | |
| tolli servilique supplicio adfici, quod exemplum non | |
| extabat, dicens [s]evenire potuisse, ut essent insidiae | |
| ac periret Romani imperii reverentia. et cum ingens se- | 7.1 |
| ditio in exercitu[m] orta esset, processit nudus cam- | |
| pestri solo tectus et ait: 'percutite', inqui<t>, 'me, si aude- | |
| tis et corruptae disciplinae facinus addite.' tunc con- | 8.1 |
| quiescentibus cunctis meruit timeri, quia ipse non ti- | |
| muit. quae res tantum disciplinae Romanis addidit, | 9.1 |
| tantum terroris barbaris iniecit, ut pacem annorum cen- | |
| tum ab Antonino absente peterent, si quidem viderant | |
| damnatos Romani ducis iudicio etiam eos, qui contra | |
| fas vicerant. | 5 |