| De hoc multa gravia contra militum licentiam facta | 5.1.1 |
| inveniuntur apud Aemilium Parthenianum, qui ad- | |
| fectatores tyrannidis iam inde a veteribus historiae | |
| tradidit. nam et virgis caes<o>s in foro et in mediis ca- | 2.1 |
| stris securi percussit, qui ita meruerunt, et manus mul- | |
| tis amputavit. et praeter laridum ac buccellatum at- | 3.1 |
| que acetum militem in expeditione portare prohibuit | |
| et, si aliud quippiam repperit, luxuriem non levi sup- | |
| plicio adfecit. extat de hoc epistula divi Marci ad prae- | 4.1 |
| fectum suum talis: 'Avidio Cassio legiones Syriacas | 5.1 |
| dedi diffluentes luxuria et Dafnidis moribus agentes, | |
| quas tot<a>s excaldantes se repperisse Caesonius Vecti- | |
| lianus scripsit. et puto me non errasse, si quidem et | 6.1 |
| tu notum habeas Cassium, hominem Cassian<a>e se- | |
| veritatis et disciplinae. neque enim milites regi pos- | 7.1 |
| sunt nisi vetere disciplina. scis enim versum a bono | |
| poeta dictum et omnibus frequentatum: | |
| "moribus antiquis re<s> stat Romana virisque." |