Nominatus inter Caesares quartum idu<u>m Octo- 11.13.1
br<i>um, quas Herculeas postea nominavit, Pudente et
Pollione conss. appellatus Germanicus idibus Hercu- 14.1
leis Maximo et Orfito consulibus. adsumptus est in 12.1.1
omnia collegia sacerdotalia sacerdos XIII. kl. Invictas
Pisone Iuliano consulibus. profectus in Germaniam 2.1
XIIII. kal. Aelias, ut postea nominavit. isdem conss. 3.1
togam virilem accepit, cum patre appellatus imperator 4.1
V. kal. Exsuperatorias Pollione iterum [a]et Apro
<iterum> consulibus. triumphavit X. kal. Ian. isdem 5.1
consulibus. iterum profectus III. non. Commodias Or- 6.1
fito et Rufo consulibus. datus in perpetuum ab exer- 7.1
citu et senatu in domo Palatina Commodiana conser-
vandus XI. kal. Romanas Praesente iterum consule. ter- 8.1
tio meditans de profectione a senatu et populo suo
retentus est. vota pro eo facta sunt nonis Piis Fusciano 9.1
iterum consule. inter haec refertur in litteras pugnasse 10.1
illum sub patre trecenties sexagies quin<qu>ies, item 11.1
postea tantum palmarum gladi<a>tor<i>arum confecisse
vel victis retiariis vel occisis, ut mille contingeret. fe- 12.1
rarum autem diversarum manu sua occidit, ita ut
<vel> elephantos occideret, multa milia. et haec fecit
spectante saepe populo Romano.