Fuit autem validus ad haec, alias debilis et infirmus, 13.1.1
vitio etiam inter inguina prominenti, ita ut eius tu-
morem per sericas vestes populus Romanus agno-
sceret. versus i<d>eo multi scripti sunt, de quibus etiam 2.1
in opere suo Marius Maximus gloriatur. virium ad 3.1
conficiendas feras tantarum fuit, ut elephantum conto
transigeret et or<y>gis cornu basto transmiserit et sin-
gulis ictibus multa milia ferarum ingentium conficeret.
inpudentiae tantae fuit, ut cum muliebri veste in am- 4.1
phitheatro vel theatro sedens publice s<a>epissim[a]e
biberit.