Victi sunt sub eo tamen, cum ille sic viveret, per le- 13.5.1
gatos Mauri, victi Daci, Pannoniae quoque conpositae
<et> Brittannia, in Germania et in Dacia imperium eius
recusantibus provincialibus; quae omnia ista per du- 6.1
ces sedata sunt. ipse Commodus in subscribendo tar- 7.1
dus et neglegens, ita ut libellis una forma multis sub-
scriberet, in epistolis autem plurimis 'vale' tantum
scriberet. agebanturqu[a]e omnia per alios, qui[n] 8.1
etiam condemnationes in sinum vertisse dicuntur. per 14.1.1
hanc autem neglegentiam, cum et annonam vastarent
hi[i], qui tunc rem p. gerebant, etiam inopia ingens Ro-
mae exorta est, cum fruges non deessent. et eos qui- 2.1
dem, qui omnia vastabant, postea Commodus occidit
atque proscripsit. ipse vero saeculum aureum Commo- 3.1
dianum nomine adsimulans vilitatem proposuit, ex qua
maiorem penuriam fecit.