Multi sub eo et alienam poenam et suam salutem 14.4.1
pecunia red<e>merunt. vendidit etiam suppliciorum di- 5.1
versitates et sepulturas et inminutiones malorum et
alios pro aliis occidit. vendidit etiam provincias et 6.1
administrationes, cum hi, per quos venderet, partem
acciperent, partem vero Commodus. vendidit non- 7.1
nullis et inimicorum suorum caedes. vendiderunt sub
eo etiam eventus litium liberti. praefectos Paternum 8.1
et Perennem non diu tulit, ita tamen ut etiam de his
praefectis, quos ipse fecerat, triennium nullus imple-
ret, quorum plurimos interfecit vel veneno vel gladio.
et praefectos urbi eadem facilitate mutavit. cubicu- 15.1.1
larios suos libenter occidit, cum omnia ex nutu eorum
semper fecisset. E<c>lectus cubicularius cum videret 2.1
eum tam facile cubicularios occidere, praevenit eum
et factioni mortis eius interfuit. s[p]ec[t]<u>tor gladia- 3.1
toria sumpsit arma, panno purpureo nudos humeros
advelans. habuit praeterea morem, ut omnia quae tur- 4.1
piter, quae inpure, quae crudeliter, quae gladiatori[a]e,
quae lenoni[a]e faceret, actis urbis indi iuberet, ut
Marii Maximi scripta testantur. Commodianum etiam 5.1
p. R. dixit, quo saepissime praesente gladiator pugna-
vit. sane cum illi saepe pugnanti ut deo populus fa- 6.1
visset, inrisum se credens populum Romanum a militi-
bus class<i>ariis, qui vela ducebant, in amphitheatro
interimi praeceperat. urbem incendi iusserat, utpote 7.1
coloniam suam; quod factum esset, nisi Laetus praef.
praet. Commodum deterruisset. appellatus est sane 8.1
inter cetera triumphalia nomina etiam sescenties vi-
cies Palus primus secutorum.