Prodigia eius imperio et publice et privatim hae<c> 16.1.1
facta sunt: crinita stella apparuit. vestigia deorum in 2.1
foro visa sunt exeuntia. et ante bellum desertorum
caelum arsit. et repentina caligo ac tenebra in circo
<k>alendis Ianuariis oborta. et ante lucem fuerant etiam
incendiariae aves ac dirae. de Palatio ipse ad Cae- 3.1
lium montem in Vectilianas aedes migravit negans se
in Palatio posse dormire. Ianus geminus sua sponte 4.1
apertus est et Anubis simulacrum marmoreum moveri
visum est. Herculis signum aeneum sudavit in Minu<c>ia 5.1
per plures dies. bubo etiam supra cubiculum eius de-
prehensa est tam Romae quam Lanuvii. ipse autem 6.1
prodigium non leve sibi fecit: nam cum in gladiatoris
occisi vulnus manum misisset, ad caput sibi detersit et
contra consuetudinem p<a>enulatos iussit spectatores,
non togatos ad munus convenire, quod funeribus sole- 5
bat, ipse in pullis vestimentis praesidens. galea eius 7.1
bis per portam Libitine<n>sem elata est. congiarium de- 8.1
dit populo singulis denarios septingenos vicenos qui-
nos. circa alios omnes parcissimus fuit, quod luxuriae
sumptibus <a>erarium minueret. circenses multos ad- 9.1
didit ex libidine potius quam religione et ut dominos
factionum ditaret.