| Vita Commodi Quadratum et Lucillam compulit ad | 4.1.1 |
| eius interfectionem consilia inire, non sine praefecti | |
| praetorii Tarruteni Paterni consilio. datum [n]autem est | 2.1 |
| negotium peragendae necis Claudio Pompeiano propin- | |
| quo. qui ingressus ad Commodum destricto gladio, | 3.1 |
| cum faciendi potestatem habuisset, in haec verba pro- | |
| rumpens 'hunc tibi pugionem senatus mittit' detexit | |
| facinus fatuus nec implevit multis cum eo participanti- | |
| bus causam. post haec interfecti sunt Pompeianus | 4.1 |
| primo et Quadratus, dein N<o>rbana atque Norbanus | |
| et Paralius; et mater eius et Lucilla in exilium exacta. | |
| tum praefecti praetorio cum vidissent Commodum in | 5.1 |
| tantum odium incidisse obtentu Sa<o>teri, cuius poten- | |
| tiam p(opulus) R(omanus) ferre non poterat, urbane | |
| S<ao>terum eductum a palatio sacrorum causa et red- | |
| euntem in hortos suos per frumentarios occiderunt. | 5 |
| id vero gravius quam de se ipso Commodo fuit. | 6.1 |
| Pa- | 7.1 |
| ternum autem et huius caedis auctorem et, quantum | |
| videbatur, paratae necis Commodi conscium et inter- | |
| ventorem, ne coniuratio latius puniretur, instigante Ti- | |
| gidio per lati clavi honorem a praefecturae admini- | 5 |
| stratione summovit. post paucos dies insimulavit eum | 8.1 |
| coniurationis, cum diceret ob hoc promissam Iuliani | |
| filio filiam Paterni, ut in Iulianum transferretur im- | |
| perium. quare et Paternum et Iulianum et Vitr<u>vium | |
| Secund<um>, Paterni familiarissimum, qui epistolas | 5 |
| imperatorias curarat, interfecit. domus praeterea Quin- | 9.1 |
| tiliorum omnis extincta, quod Sextus Condi[ci]ani fi- | |
| lius specie mortis ad defectionem diceretur evasisse. | |
| interfecta et Vitrasia Faustina et Velius Rufus et E<g>na- | 10.1 |
| tius Capito consularis. in exilium autem acti sunt | 11.1 |
| <A>emilius Iunc[t]us e[s]t Atilius Severus consules. et | |
| in multos alios vari[a]e s<a>evitum est. |