| Post haec Commodus nunquam facile in publicum | 5.1.1 |
| processit neque quicquam sibi nuntiari passus est nisi | |
| quod Perennis ante tractasset. Perennis autem Com- | 2.1 |
| modi persciens invenit, quemadmodum ipse potens | |
| esset. nam persuasit Commodo, ut ipse d<e>liciis va- | 3.1 |
| caret, idem vero Perennis curis incumberet; quod Com- | |
| modus laetanter accepit. hac igitur lege vivens ipse | 4.1 |
| cum trecentis concubinis, quas ex matronarum mere- | |
| tricumque dilectu ad formae speciem conci<v>i<t>, tre- | |
| centisque aliis puberibus exoletis, quos aeque ex plebe | |
| ac nobilitate <vi> p<re>tiisque forma disceptatrice colle- | 5 |
| gerat, in palatio per convivia et balneas ba<c>chabatur. | |
| inter haec habitu victimarii victimas immolavit. in | 5.1 |
| harena rudibus, inter cubicularios gladiator[es] pugna- | |
| vit lucentibus aliquando mucronibus. tunc tamen Pe- | 6.1 |
| rennis cuncta sibimet vindicavit; quos voluit, inter- | |
| emit, spoliavit plurimos, omnia iura subvertit, prae- | |
| dam omnem in sinum contulit. ipse autem Commodus | 7.1 |
| Lucillam sororem, cum <C>apr<eas> misisset, occidit. so- | 8.1 |
| roribus dein suis ceteris, ut dicitur, constupratis, con- | |
| s<o>brina patris complexibus suis iniuncta u<n>i etiam e<x> | |
| concubinis matris nomen inposuit. uxor<em>, quam de- | 9.1 |
| pr[a]ehensam in adulterio exegit, exactam relegavit | |
| et postea occidit. ipsas concubinas suas sub oculis | 10.1 |
| suis stuprari iubebat. nec inruentium in se iuvenum | 11.1 |
| carebat infamia, omni parte corporis atque ore in | |
| sexum utrumque pollutus. occisus est eo tempore etiam | 12.1 |
| Claudius quasi a latronibus, cuius filius cum pugione | |
| quondam ad Commodum ingressus est, multique alii | |
| senatores sine iudicio interempti, femin<a>e quoque | |
| divites. et nonnulli per provincias a Per[r]enni[o] ob | 13.1 |
| divitias insimulat<i> spoliati sunt vel etiam interempti. | |
| his autem, quibus deerat ficti criminis adpositio, obi- | 14.1 |
| c<i>ebatur, quod scribere <n>oluissent Commodum he- | |
| redem. |