| Eo tempore in Sarmatia res bene gestas per alios | 6.1.1 |
| duces in filium suum Perennis referebat. hic tamen | 2.1 |
| Perennis, qui tantum potuit, subito, quod bello Brit- | |
| tannico militibus equestris loci viros praefecerat amo- | |
| tis senatoribus, prodita re per legatos exercitus hostis | |
| appellatus lacerandusque militibus est deditus. in cu- | 3.1 |
| ius potentiae locum Cleandrum ex cubiculariis subro- | |
| gavit. multa sane post interfectum Perennem eiusque | 4.1 |
| filium quasi a se non gesta resc<i>dit, velut in integrum | |
| restituens. et hanc quidem paenitentiam scelerum ul- | 5.1 |
| tra XXX dies tenere non potuit, graviora per Clean- | |
| drum faciens quam fecerat per supra dictum Peren- | |
| nem. et in potentia quidem Cleander Perenni succes- | 6.1 |
| serat, in praefectura vero Niger, qui sex tantum horis | |
| praef. praet. fuisse perhibetur; mutabantur enim praef. | 7.1 |
| praet. per horas ac dies Commodo peiora omnia, quam | |
| fecerat ante, faciente; fuit Marcius Quartus praef(ectus) | 8.1 |
| praet(orio) diebus quinque. horum successores ad ar- | |
| bitrium Cleandri aut retenti sunt aut occisi; ad cuius | 9.1 |
| nutum etiam libertini in senatu<m> atque in patricios | |
| lecti sunt tuncque primum viginti quinque consules | |
| in unum annum venditaeque omnes provinciae. omnia | 10.1 |
| Cleander pecunia venditabat: revocatos de exilio digni- | |
| tatibus ornabat, res iudicatas rescindebat. qui tantum | 11.1 |
| per stultitiam Commodi potuit, ut Byrrum, sororis | |
| Commodi virum, repr[a]ehendentem nuntia<n>temque | |
| Commodo, quae fieba<n>t, in suspi<c>ionem regni ad- | |
| fectati traheret et occideret multis aliis, qui Byrrum | 5 |
| defendebant, pariter interemptis. praefectus etiam | 12.1 |
| <A>ebu[n]tianus inter hos est interemptus; in cuius | |
| locum ipse Cleander cum aliis duobus, quos ipse dele- | |
| gerat, praefectus est factus. tuncque primum tres praef. | 13.1 |
| praet. fuere, inter quos libertin<u>s, qui a pugione appel- | |
| latus est. |