| <HELVIUS> PERTINAX | |
| IULI CAPITOLINI | |
| Publi[c]o Helvio Pertinaci pater libertinus Helvius | 1.1.1 |
| Successus fuit, qui filio nomen ex continuatione l<a>[g]- | |
| nariae negotiationis, quod pertinaciter eam rem gere- | |
| ret, inposuisse fatetur. natus est Pertinax in Appennino | 2.1 |
| in villa matris. equus pullus ea hora, qua natus est, | |
| in tegulas ascendit atque ibi breviter commoratus de- | |
| cidit exspiravit. hac re motus pater ad Chald<a>eum | 3.1 |
| venit. qui cum illi futura ingentia praedi[di]xisset, | |
| sti[r]pem se perdidisse dixit. puer litteris elementariis | 4.1 |
| et calculo inbutus, datus etiam Graeco grammatico at- | |
| que inde Sulpi<ci>o Apollinari, post quem i<t>em Perti- | |
| nax grammaticen professus est. |