| Sed cum in ea minus quaestus proficeret, per Lollia- | 1.5.1 |
| num Avitum, consularem virum, patris patronum, du- | |
| cendi ordinis dignitatem petit. dein praefectus cohor- | 6.1 |
| tis in Syriam profectus, Tito Aurelio imperatore a | |
| praesid[a]e Syriae, quod sine diplomatibus cursum | |
| usurpaverat, pedibus ab Ant[h]ioc<h>ia ad legationem | |
| suam iter facere coactus est. bello Parthico industria | 2.1.1 |
| sua promeritus in Brittaniam translatus est ac retentus. | |
| post in Moesia rexit [h]alam. deinde alimentis dividen- | 2.1 |
| dis in via <A>emilia procuravit. inde classem Ger- | |
| manicam rexit. mater eum usque in Germaniam p<ro>- | 3.1 |
| secuta est ibique obi<i>t; cuius etiam sepulchrum stare | |
| nunc dicitur. inde ad ducenum sestertiorum stipen- | 4.1 |
| dium translatus in Daciam suspectusque a Marco quo- | |
| rundam ap<p>ar<a>tibus remotus est et postea per | |
| Claudium Pompeianum, generum Marci, quasi adiu- | |
| tor eius futurus vexillis regendis adscitus est. in quo | 5.1 |
| munere adprobatus lectus est in senatu<m>. postea | 6.1 |
| iterum re bene gesta prodita est factio, quae illi | |
| concinnata fuerat, Marcusque imperator, ut conpen- | |
| saret iniuriam, praetorium eum fecit et primae le- | |
| gioni regendae inposuit, statimque R<a>etias et Nori- | 5 |
| cum ab hostibus vindicavit. ex quo eminente industria | 7.1 |
| studio Marci imperatoris consul est designatus. extat | 8.1 |
| oratio apud Marium Maximum laudes eius continens | |
| et omnia, vel quae fecit vel quae perpessus est. et | 9.1 |
| praeter illam orationem, quam longum fuit conectere, | |
| saepissime Pertinax a Marco et in contione militari | |
| et in senatu laudatus est, doluitque palam Marcus quod | |
| senator esset, praef. praet. fieri a se non posse[t] | 5 |
| Cassiano motu conposito e Syria ad Danubii tutelam | 10.1 |
| profectus est atque inde Moesiae utriusque, mox Daciae | |
| regimen accepit. bene gestis his provinciis Syriam me- | 11.1 |
| ruit. |