| Integre se usque ad Syriae reg<i>men Pertinax tenuit. | 3.1.1 |
| post excessum vero Marci pecuniae studuit; quare | |
| etiam dictis popularibus lacessitus. curiam Romanam | 2.1 |
| post quattuor provincias consulares, quia consulatum | |
| absens gesserat, iam dives ingressus est, cum eam se- | |
| nator antea non vidisset. iussus est praeterea statim | 3.1 |
| a Perenne in Liguriam secedere in villam paternam; | |
| nam pater eius tabernam coactili<a>riam in Liguria | |
| exercuerat. sed posteaquam in Liguriam venit, multis | 4.1 |
| agris coemptis tabernam paternam manente forma | |
| priore infinitis aedificiis circumdedit; fuitque illic per | |
| triennium et mercatus est per suos servos. occiso sane | 5.1 |
| Perenni Commodus Pertinaci satisfecit eumque petit | |
| <per> litteras, ut ad Brittanniam proficisceretur. pro- | 6.1 |
| fectusque milites ab omni seditione deterruit, cum | |
| illi quemcumque imperatorem vellent habere et ip- | |
| sum specialiter Pertinacem. tunc Pertinax malivo- | 7.1 |
| lentiae notam subit, quod dictus est insimulasse | |
| apud Commodum adfectati imperi<i>[m] Antistium Bur- | |
| rum et Arrium Antoninum. et seditiones quidem contra | 8.1 |
| Com<m>odum ipse conpescuit in Brittannia[m], ve- | |
| rum ingens periculum adit seditione legionis paene oc- | |
| cisus, certe inter occis<o>s relictus. quam quidem rem | 9.1 |
| idem Pertinax acerrime vindicavit. denique postea ve- | 10.1 |
| niam legationis petit dicens sibi ob defensam discipli- | |
| nam infestas esse legiones. accepto successore alimen- | 4.1.1 |
| torum ei cura mandata est. dein pro consule Africae | 2.1 |
| factus est. in quo proconsulatu multas seditiones per- | |
| pessus dicitur vaticinationibus can- | |
| um, quae de templo Caelestis emergunt. post hoc | |
| praef. urbi factus. in qua praefectura post Fuscianum, | 3.1 |
| hominem severum, Pertinax mitissimus et humanissi- | |
| mus fuit et ipsi Commodo plurimum placuit, quia †illi | |
| esset iterum c<onsul> Pertinax factus es<t>. tunc Per- | 4.1 |
| tinax interficiendi Commodi conscientiam delatam sibi | |
| ab aliis non fugit. |