| Commodo autem interempto Laetus praef. praet. et | 4.5.1 |
| E<c>lectus cubicularius ad eum venerunt, ut eum con- | |
| firmar<e>nt, atque in castra duxerunt. illic Pertinax mi- | 6.1 |
| lites adlocutus est, donativum promisit, ingeri sibi im- | |
| perium a L<a>eto et E<c>lecto dixit. fictum est autem, | 7.1 |
| quod morbo esset Commodus extinctus, quia et milites, | |
| ne temptarentur, pertimescebant. denique a paucis pri- | |
| mum est Pertinax imperator appellatus. factus est au- | 8.1 |
| tem sexagenario maior imp(erator) p(ridie) kal. Ian. | |
| de castris nocte cum ad senatum venisset et cellam | 9.1 |
| curiae iussisset aperiri, neque inveniretur aeditu<u>s, | |
| in templo Concordiae resedit. et cum ad eum Clau- | 10.1 |
| dius Pompeianus, ge<ne>r Ma<r>[i]ci, venisset casum- | |
| que Commod<i> lacrimasset, hortatus Pertinax, ut im- | |
| perium sumeret. sed ille recusavit, quia iam imperato- | |
| rem Pertinacem videbat. statim ergo omnis magistra- | 11.1 |
| tus cum consule ad curiam venerunt ingressumque Per- | |
| tinacem nocte imperatorem appellaverunt. ipse autem | 5.1.1 |
| Pertinax post laudes suas a consulibus dictas et post vi- | |
| tuperationem Commodi adclamationibus senatus osten- | |
| sam egit gratias senatui et praecipue Laeto, praefecto | |
| praetorii, quo auctore et Commodus interemptus et ipse | 5 |
| imperator est factus. sed cum Laeto gratias egisset Per- | 2.1 |
| tinax, Falco consul dixit: 'qualis imperator es futurus, | |
| hinc intellegimus, quod Laetum et Marcia[nu]m, mini- | |
| stros scelerum Commodi, post te videmus.' cui Per- | 3.1 |
| tinax respondit: 'iuvenis es consul nec parendi scis | |
| necessitates. par[a]uerunt inviti Commodo, sed ubi | |
| habuerunt facultatem, quid semper voluerint, osten- | |
| derunt.' eadem die, qua Augustus est appellatus, et | 4.1 |
| Flavia Titiana uxor eius Augusta est appellata, his | |
| horis quibus ille in Capitoli<o>[m] vota solvebat. pri- | 5.1 |
| mus sane omnium ea die, qua Augustus est appellatus, | |
| etiam patris patriae nomen recepit, [nec] simul etiam | 6.1 |
| imperium proconsulare nec <non> ius quartae rela- | |
| tionis; quod om<i>nis loco fuit Pertinaci. ad Palatium | 7.1 |
| ergo Pertinax profectus, quod tunc vacuum erat, quia | |
| Commodus in Vectilianis occisus est, petenti signum | |
| prima die tribuno dedit 'militemus' exprobrans utique | |
| segnitiam temporum superiorum; quod quidem etiam | 5 |
| ante in omnibus ducatibus dederat. exprobrationem | 6.1.1 |
| autem istam milites non tulerunt statimque de im- | |
| peratore mutando cogitarunt. ea die etiam ad con- | 2.1 |
| vivium magistratus et proceres senatus rogavit, quam | |
| consuetudinem Commodus praetermiserat. sane cum | 3.1 |
| postero kalendarum die [cum] statuae Commodi dei- | |
| cerentur, gemuerunt milites, simul quia iterum signum | |
| idem dederat imperator. timebatur autem militia sub | |
| sene imperatore. denique tertium nonarum die<m> | 4.1 |
| Votis ipsis milites Triarium Maternum Lascivium, sena- | |
| torem nobilem, ducere in castra voluerunt, ut eum re- | |
| bus Romanis inponerent. sed ille nudus fugit atque ad | 5.1 |
| Pertinacem in Palatium venit et post ex urbe decessit. |