| Timore sane Pertinax coactus omnia, quae Commo- | 6.6.1 |
| dus militibus et veteranis dederat, confirmavit. sus- | 7.1 |
| cipere se etiam imperium a senatu dixit, quod iam | |
| sponte inierat. quaestionem maiestatis penitus tulit | 8.1 |
| cum iureiurando, revocavit etiam eos, qui deportati | |
| fuerant crimine maiestatis, eorum memoria restituta, | |
| qui occisi fuerant. filium eius senatus Caesarem appel- | 9.1 |
| lavit. sed Pertinax nec uxoris August<a>e appellatio- | |
| nem recepit et de filio dixit: 'cum meruerit'. et cum | 10.1 |
| Commodus allectionibus innumeris praetorias miscuis- | |
| set, senatus consultum Pertinax fecit iussitque eos, qui | |
| praeturas non gessissent sed allectione accepissent, | |
| post eos esse, qui vere praetores fuissent. sed hinc | 11.1 |
| quoque grande odium sibi multorum commovit. cen- | |
| sus retractari iussit. delatores <cu>nctos graviter puniri | 7.1.1 |
| iussit et tamen mollius quam priores imperatores, uni- | |
| cuique dignitati, si delationis crimen incurreret, poe- | |
| nam statuens. legem sane tulit, ut testamenta priora | 2.1 |
| non prius essent inrita quam alia perfecta essent, neve | |
| ob hoc fiscus aliquando succederet; ipsequ[a]e pro- | 3.1 |
| fessus est nullius se aditur<u>m hereditatem, quae aut | |
| adulatione alicuius delata esset aut lite [aut] perplexa, | |
| ut legitimi heredes et necessarii privarentur. addidit- | |
| que sena[na]tus consulto h<a>ec verba: 's[t]atius est, | 4.1 |
| p. c., inopem rem p. optinere quam ad divitiarum cu- | |
| mulum per discriminum atque dedecorum vestigia per- | |
| venire.' donativa et congiaria, quae Commodus pro- | 5.1 |
| miserat, solvit. annonae consultissime providit. et cum | 6.1 |
| tantam pe<n>u<r>iam, aerarii haberet, ut praeter decies | |
| sestertium non se invenisse fateretur, coactus est ea | |
| exigere, quae Commodus indixerat, contra quam pro- | |
| fessus fuerat. denique adgressus eum Lollianus Gen- | 7.1 |
| tianus consularis, quod contra promissum faceret, ne- | |
| cessitatis rationem accepit. au<c>tionem rerum Com- | 8.1 |
| modi habuit, ita ut et pueros et concubinas vendi iu- | |
| beret, exceptis his qui per vim Palatio videbantur in- | |
| serti. et de his, quos vendi iussit, multi postea re- | 9.1 |
| ducti ad ministerium oblectarunt Se<v>e<ru>m. quid<a>m | |
| per alios principes usque ad senatoriam dignitatem | |
| pervenerunt. scurras turpissimorum nominum dede- | 10.1 |
| cora perferentes proscripsit ac vendidit. cuius nundi- | 11.1 |
| nationis pecuniam, quae ingens fuit, militibus dona- | |
| tivo dedit. a libertis etiam ea exegit, quibus Commodo | 8.1.1 |
| vendente ditati fuerant. auctio sane rerum Commodi | 2.1 |
| in his insignior fuit: vestis subtegmine serico aureis | |
| filis [insignior] p<raet>er tunicas p<a>enulasque la- | |
| cernas et chirod<y>tas Dalmatarum et cirratas militares | |
| purpureasque clamydes Gr<a>ecanicas atque castren- | 5 |
| ses et cuculli Bardaici et <sa>ga armaque gladiatoria gem- | 3.1 |
| mis auroque composita. <vendidit> et maceras Hercu- | 4.1 |
| laneas et torques gladiatorias vasaque el<ectr>o, auro, | |
| ebore, argento <v>itroque composita atque etiam † | 5.1 |
| phando vitrobuli e<x> materi[a]e eadem et vasa Sam- | |
| nitica calfactandae resinae ac pici de<v>ellendis homini- | |
| bus ac l<ev>iginandis. nec non vehicula arte fabricae | 6.1 |
| nova perplexis div<er>sisque rotarum <o>rbibus et exqui- | |
| sitis sedilibus nunc ad solem declinandum nunc ad spi- | |
| ritus op<p>ortunitatem per vertiginem; et alia iter me- | 7.1 |
| tientia <h>orasque monstrantia et cetera vitiis eius con- | |
| venientia. reddidit praeterea dominis eos, qui se ex | 8.1 |
| privatis domibus in aulam contulerant. convivium im- | 9.1 |
| peratorium ex inmenso ad certum revocavit modum. | |
| sumptus etiam omnes Commodi re<ci>dit. exemplo autem | 10.1 |
| imperatoris, cum ille parcius se ageret, ex omnium con- | |
| tinentia vilitas nata est; nam imperatorium sump- | 11.1 |
| tu<m> pulsis non necessariis ad soliti dimidium de- | |
| traxit. praemia militantibus posuit. aes alienum, quod | 9.1.1 |
| primo imperii tempore contraxerat, solvit. aerarium | |
| in suum statum restituit. ad opera publica certum | 2.1 |
| sumptum constituit. reformandis <vi>is pecuniam con- | |
| tulit. stipendia plurimis retro debita exsolvit. obe- | |
| undis postremo cunctis muneribus fiscum parem fe- | |
| cit. alimentaria etiam conpendia, quae novem anno- | 3.1 |
| rum ex instituto Traiani debebantur, obdurata vere- | |
| cundia sustulit. avaritiae suspicione privatus non | 4.1 |
| caruit, cum ap<u>t vada Sabatia oppressis fenore posses- | |
| soribus latius suos ten<d>eret fines. denique ex versu | 5.1 |
| Luci<l>iano <a>grarius mergus est appellatus. multi au- | 6.1 |
| tem eum etiam in provinciis, quas consularis gessit, sor- | |
| dide se egisse in litteras ret<t>ulere; nam vacationes | |
| et legationes militares dicitur vendidisse. denique cum | 7.1 |
| parentum minimum esset patr<i>monium et nulla here- | |
| ditas obvenisset, subito dives est factus. omnibus sane | 8.1 |
| possessiones suas reddidit, quibus Commodus ademe- | |
| rat, sed non sine pr[a]etio. senatui legitimo semper | 9.1 |
| interfuit ac semper aliquid rettulit. civilem se salutan- | |
| tibus et interpellantibus semper exhibuit. eos, qui ca- | 10.1 |
| lumniis adpetiti per servos fuerant, damnatis [servis] | |
| delatoribus liberavit in crucem sublatis talibus servis, | |
| aliquos etiam mortuos vindicavit. |