| Insidias paravit ei Falco . . . conquestus est in se- | 10.1.1 |
| natu . . . volens imperare. quo quidem . . . credidit, | 2.1 |
| dum sibi quidam servus, quasi Fa<b>iae †setiqui filius | |
| ex Ceioni Commodi familia, Palatinam domum ridi- | |
| cul<e> vindicasset . . . cognitusque iussus est flagellis | |
| caesus domino restitui. in cuius vindicta hi[i], qu<i> | 3.1 |
| oderant Pertinacem, occ<a>sionem seditionis invenisse | |
| dicuntur. Falconi tamen pepercit et a senatu inpuni- | 4.1 |
| tatem eius petit. denique Falco in rebus suis securus | 5.1 |
| vixit et herede filio peri<i>t. quamvis multi Falconem | 6.1 |
| nescisse dixerint imperium sibi parari. alii etiam ser- | 7.1 |
| vis, qui rationes interverterant, falsis testimoniis ad- | |
| petitum eum esse dixerunt. |