| Sed Pertinaci factio praeparata est per Laetum prae- | 10.8.1 |
| fectum praetorii et eos, quos Pertinacis sanctimonia | |
| offendera[n]t. Laetum enim paenituerat, quod impe- | 9.1 |
| ratorem fecerat Pertinacem, idcirco quia eum velut | |
| stultum intimatorem nonnullarum rerum reprehende- | |
| bat. grave praeterea militibus visum, quod in causa | 10.1 |
| Falconis multos milites ad unius servi testimonium | |
| occidi praeceperat. trecenti igitur de castris armati ad | 11.1.1 |
| imperatorias [c]aedes cuneo facto milites venere. ea- | 2.1 |
| dem tamen die immolante Pertinace negatur in hostia | |
| cor repertum, et cum id vellet procurare, caput ex- | |
| torum non deprehendit. et tunc quidem omnes milites | |
| in castris manebant. qui cum <e> castris ad obsequium | 3.1 |
| principis convenissent et Pertinax eo die processionem, | |
| <quam> ad Athen<a>eum paraverat, ut audiret poetam, | |
| ob sacrificii praesagium distulisset, hi, qui ad obse- | |
| quium venerant, redire in castra coeperunt. sed su- | 4.1 |
| bito globus ille in Palatium pervenit neque aut arceri | |
| potuit aut imperatori nuntiari. enimvero tantum odium | 5.1 |
| in Pertinacem omnium aulicorum fuit, ut ad facinus | |
| milites hortarentur. supervenerunt Pertinaci, cum ille | 6.1 |
| aulicum famulitium ordinaret, ingressique porticus Pa- | |
| latii usque ad locum, qui appellatur Sicilia et Iovis | |
| cenatio. hoc cognito Pertinax Laetum praef. praet. ad | 7.1 |
| eos misit. sed ille declinatis militibus per porticus | |
| egressus adoperto capite domum se contulit. verum | 8.1 |
| cum ad interiora prorumperent, Pertinax ad eos pr<o>[e]- | |
| cessit eosque longa et gravi oratione placavit. sed | 9.1 |
| cu<m> Tausius quidam, unus e Tungris, in iram et in | |
| timore<m> milites loquendo adduxisset, hastam in pec- | |
| tus Pertinacis obiecit. tunc ille precatus Iovem Ul- | 10.1 |
| torem toga caput operuit atque a ceteris confossus est. | |
| et E<cl>ectus quidem confossis duobus cum eodem | 11.1 |
| perit, reliqui autem cubicularii palatini (nam suos sta- | 12.1 |
| tim, ut imperator factus est, filiis emancipatis dederat) | |
| diffugerunt. multi sane dicunt etiam cubiculum mi- | 13.1 |
| lites inrupisse atque illic circa lectum fugientem Per- | |
| tinacem occidisse. |