| Educatus est apud Domitiam Lucillam, matrem Marci | 1.3.1 |
| imperatoris. inter viginti viros lectus est suffragio | 4.1 |
| matris Marci. quaestor ante annum, quam legitima | |
| aetas sinebat, designatus est. aedilitatem suffragio | 5.1 |
| Marci consecutus est. praetor eiusdem suffragio fuit. | 6.1 |
| post praeturam legioni praefuit in Germania vicensi- | |
| mae secundae Primigeniae. inde Bel<g>icam sancte ac | 7.1 |
| diu rexit. ibi Cauchis, Germaniae populis, qui Alb<a>m | |
| fluvium adcolebant, erumpentibus restitit tumultuariis | |
| auxiliis provincialium. ob qu<a>e consulatum meruit | 8.1 |
| testimonio imperatoris. Cattos etiam debellavit. inde | 9.1 |
| Dalmatiam regendam accepit eamque a confinibus | |
| hostibus vindicavit. post Germaniam inferiorem rexit. | |
| post hoc curam alimentorum in Italia[m] meruit. tunc | 2.1.1 |
| factus est reus per quendam Severum cla[ri]ssi<ari>um | |
| militem coniurationis cum Sal[i]vio contra Commodum. | |
| sed a Commodo, quia multos iam senatores occiderat | |
| et quidem nobiles ac potentes in causis maiestat<i>s, ne | 5 |
| tristius gravaretur, Didius liberatus est accusatore | |
| damnato. absolutus iterum ad regendam provinciam | 2.1 |
| missus est. Bit<h>yniam deinde rexit, sed non ea fama | 3.1 |
| qua ceteras. | |
| Fuit consul cum Pertinace et in proconsulatu Afri- | |
| c<a>e <e>idem successit et semper ab eo collega est | |
| et successor appellatus. maxime eo die, cum filiam | 5 |
| suam Iulianus despondens adfini suo ad Pertinacem | |
| venisset idque intimasset, dixit: '<observa>que debita | |
| reverentia, quia collega et successor meus est.' statim | |
| enim mors Pertinacis secuta est. quo interfecto cum | 4.1 |
| Sulpicianus imperator in castris appellari vellet et Iu- | |
| lianus cum genero ad senatum venisset, quem indictum | |
| acceperat, cumque clausas valvas invenisset atque illic | |
| duos tribunos repperisset, Public<i>um Florianum et | 5 |
| Vectium Aprum, coeperunt coh<o>rtari tribuni, ut locum | |
| arriperet. quibus <cum> diceret iam alium imperato- | 5.1 |
| rem appellatum, retinentes eum ad praetoria castra | |
| duxerunt. sed posteaquam in castra ventum est, c<um> | 6.1 |
| Sulpiciano praef. urbi, socero Pertinacis, contionante | |
| sibique imperium vindicante Iulianum e muro ingentia | |
| pollicentem nullus admitteret, primum Iulianus monuit | |
| praetorianos, ne[c] eum facerent imperatorem, qui Per- | 5 |
| tinacem vindicaret; deinde scripsit in tabulis se Com- | |
| modi memoriam restituturum. atque ita et admissus | 7.1 |
| est <et> imperator appellatus rogantibus praetorianis, | |
| ne Sulpiciano aliquid noceret, quod imperator esse vo- | |
| luisset. |