| Tunc Iulianus Fla<v>ium Genialem et Tullium Cri- | 3.1.1 |
| spinum suffragio praetorianorum praef. praetorii fecit | |
| stipatusque est caterva imperatoria per Maurentium, | |
| qui et ante <se> Sulpiciano coniunxerat. sane cum vicena | 2.1 |
| quina milia militibus promisisset, tricena dedit. inde | 3.1 |
| habita contione[m] militari vespera in senatum venit | |
| totumque se senatui permisit factoque senatus consulto | |
| imperator est appellatus et tribuniciam potestatem, ius | |
| proconsulare in patricias familias relatus emeruit. uxor | 4.1 |
| etiam Mallia Scantilla et filia eius Didia Clara Augu- | |
| stae sunt appellatae. inde se ad Palatium recepit uxore | 5.1 |
| ac filia illuc vocatis, trepidis invitis eo transeuntibus | |
| quasi iam imminens exitium praesagirent. praef. urbi | 6.1 |
| Cornelium Repentinum, generum suum, fecit in locum | |
| Sulpiciani. erat interea in odio populi Didius Iulianus | 7.1 |
| ob hoc, quod creditum fuerat emendationem temporum | |
| Commodi Pertinacis auctoritate reparand<a>m habeba- | |
| turque ita, quasi Iuliani consilio esset Pertinax inter- | |
| emptus. et iam hi primum, qui Iulianum odisse coepe- | 8.1 |
| rant, disseminarunt prima statim die Pertinacis cena | |
| despecta luxuriosum parasse convivium ostreis et alti- | |
| libus et piscibus adornatum. quod falsum fuisse con- | |
| stat; nam Iulianus tantae parsimoniae fuisse perhibe- | 9.1 |
| tur, ut per triduum porcellum, per triduum leporem di- | |
| videret, si quis e<i> forte misisset, saepe autem nulla | |
| existente religione holeribus leguminibusque contentus | |
| sine carne cenaverit. deinde neque cenavit, priusquam | 10.1 |
| sepultus esset Pertinax, et tristissimus cibum ob eius | |
| necem sumpsit et primam noctem vigiliis continuavit | |
| de tanta[s] necessitate[s] sollicitus. |