| Ubi vero primum inluxit, senatum et equestrem or- | 4.1.1 |
| dinem in Palatium venientem admisit atque unum- | |
| quemque, ut erat aetas, vel <fr>atrem vel filium vel pa- | |
| rentem adfatus blandissime est. sed populus in rostris | 2.1 |
| atque ante curiam ingentibus eum conviciis lacessebat | |
| sperans deponi ab eo posse imperium, quod mi<li>tes | |
| dederant. [lapidationem quoque fecere.] descendenti | 3.1 |
| cum militibus et senatu in curiam diras inprecati sunt, | |
| rem divinam facienti, <n>e litaret, optarunt. lapides etiam | 4.1 |
| in eum iecerunt, cum Iulianus manu eos semper placare | |
| cuperet. ingressus autem curiam, placide et prudenter | 5.1 |
| verba fecit. egit gratias, quod esset adscitus, quod et | |
| ipse et uxor et filia eius Augustorum nomen accepe- | |
| runt. patr<i>s patriae quoque nomen recepit, argenteam | |
| statuam respuit. e s<e>natu in Capitolium pergenti po- | 6.1 |
| pulus obstitit, sed ferro et vulneribus et pollicitationi- | |
| bus aureorum, quo<s> digitis ostendebat ipse Iulianus, | |
| ut fidem faceret, summotus atque depulsus est. inde | 7.1 |
| ad circense spectaculum itum est. sed occupatis indif- | |
| ferenter omnium subselliis populus geminavit convi- | |
| cia in Iulianum: Pescennium Nigrum, qui iam impe- | |
| rare dicebatur, ad urbis praesidium vocavit. haec om- | 8.1 |
| nia Iulianus placide tulit totoque imperii sui tempore | |
| mitissimus fuit; populus autem in milites vehementis- | |
| sime invehebatur, qui ob pecuniam Pertinacem occi- | |
| dissent. multa igitur, quae Commodus statuerat, Per- | 5 |
| tinax tulerat, ad con<c>iliandum favorem populi restituit. | |
| de ipso Pertinace neque male neque bene quicquam | 9.1 |
| egit, quod gravissimum plurimis visum est. constitit | 10.1 |
| autem propter metum militum de honore Pertinacis | |
| tacitum es<se>. |