| Et Iulianus quidem neque Brittannicos exercitus ne- | 5.1.1 |
| que Illyricos timebat, Nigrum vero misso primipilario | |
| occidi praeceperat timens praecipue Syriacos exerci- | |
| tus. ergo Pescennius Niger in Illyrico, Septim<i>us Se- | 2.1 |
| verus in Syria cum exercitibus, quibus praesidebant, | |
| a Iuliano descivere. sed cum ei nuntiatum esset Se- | 3.1 |
| verum descivisse, quem suspectum non habuerat, per- | |
| turbatus est: ad senatum venit impetravitque, ut hostis | |
| Severus renuntiaretur; militibus etiam, qui Severum | 4.1 |
| secuti fuerant, dies praestitutus, ultra quam si cum | |
| Severo fuisse<n>t, hostium numero haberentur. missi | 5.1 |
| sunt praeterea legati a senatu consulares ad milites, | |
| qui suaderent, ut Severus repudiaretur, et is esset im- | |
| p(erator), quem senatus elegerat. inter ceteros legatus | 6.1 |
| est Vespronius Candidus, vetus consularis, olim mili- | |
| tibus invisus ob durum et sordidum imperium. missus | 7.1 |
| est successor Severo Valerius Catulinus, quasi posset | |
| ei succedi, qui militem iam sibi tenebat. missus prae- | 8.1 |
| terea Aquilius centurio, notus caedibus senatoriis, qui | |
| Severum occideret. ipse autem Iulianus praetorianos | 9.1 |
| in campum deduci iubet, muniri turres, sed milites de- | |
| sides et urbana luxuria dissolutos invitissimos ad ex- | |
| ercitium militare produxit, ita ut vicarios operis, quod | |
| uni cuique praescribebatur, mercede conducerent. et | 6.1.1 |
| Severus quidem ad urbem infesto agmine veniebat, sed | |
| Didius Iulianus nihil cum exercitu pr<a>etoriano pro- | |
| ficiebat, quem cottidie populus et magis oderat et ri- | |
| debat. et Iulianus sperans Laetum fautorem Severi, | 2.1 |
| cum per eum Commodi manus evasisset, ingratus tanto | |
| beneficio iussit eum occidi. iussit etiam Marci<am | |
| u>n<a>[m] interfici. |