| Sed dum haec egit Iulianus, Severus classem Raven- | 6.3.1 |
| natem occupat, l<e>gati senatus, qui Iuliano promiserant | |
| operam suam, ad Severum transierunt. Tullius Crispi- | 4.1 |
| nus, praef. praetorio, con<tra> Severum missus, ut clas- | |
| sem produceret, repulsus Romam redit. haec cum Iu- | 5.1 |
| lianus videret, senatum rogavit, ut virgines Vestales | |
| et ceteri sacerdotes cum senatu obviam exercitui Se- | |
| veri prodirent et praetentis infulis rogarent, inanem | |
| . . . contra barbaros milites parans. haec tamen agenti | 6.1 |
| Iuliano P<l>au[s]tius Qu<i>ntillus consularis augur con- | |
| tradixit adserens non debere imperare eum, qui ar- | |
| mis adversario non posset resistere. cui multi sena- | 7.1 |
| tores consenserunt. quare iratus Didius milites e castris | |
| petit, qui senatum ad obsequium cogerent aut obtrun- | |
| carent. sed id consilium displicuit. neque enim dece- | 8.1 |
| bat, ut, cum senatus hostem Severum Iuliani causa iu- | |
| dicasset, eundem Iulianum pateretur infestum. quare | 9.1 |
| meliore consilio ad senatum venit petitque, ut fieret | |
| senatus consultum de participatione imperii; quod sta- | |
| tim factum est. |