| DE CENTVM METRIS | |
| CLARISSIMO ALBINO SERVIVS GRAMMATICVS. | |
| Tibi hunc libellum, praetextatorum decus Albine, devovi. nam licet | 456.4 |
| patris avique, quibus maximam reverentiam litterae debent, cottidie ur- | 5 |
| gearis exemplo ibique pubescas, quo velut ad Musarum sacraria venitur, | |
| non tamen caelo suo tantum numina perfruuntur, saepe humiles lucos ac | |
| vilia pauperum tecta subierunt. quare laboris mei velim faveas voto, in- | |
| dulgeas audaciae. quod si secus cesserit, in cupiditatem devotionis inter- | |
| pretabor eventum placendi. vale. | 10 |
| Licet audacter, non tamen ineleganter, hunc libellum qui volet cen- | 457.1 |
| timetrum nominabit. tot enim metrorum digessi quanta potui brevitate, | |
| rationem omittens, quo quidque nascatur ex genere, qua scansionum | |
| diversitate caedatur, quae res plus confusionis quam utilitatis habet. sed | |
| lecturo haec fere generaliter scienda sunt: finalem syllabam in omnibus | 5 |
| metris indifferenter accipi, παντὸς γὰρ μέτρου τὸ τέλος ἀδιάφορον: so- | |
| lutionem esse, cum pro longa syllaba duae breves ponuntur: loca inparia | |
| dici primum tertium quintum et deinde, paria vero secundum quartum | |
| sextum et deinde: penthemimeren esse, cum duos pedes sequitur syllaba | |
| quae partem terminat orationis; hephthemimeren vero, cum tres pedes | 10 |
| similiter sequitur syllaba [tritum trochaeum, cum post duos pedes perfectos | |
| finita parte orationis trochaeus remanet; tetartum trochaeum, cum defini- | |
| tione eadem quartum tenet locum trochaeus]: catalecticum versum dici, | |
| cui syllaba una deest; brachycatalectum, cui duae desunt; hypercatalectum, | |
| cui una superest; acatalectum, [ubi nihil plus minusve est in versu] | 15 |
| qui legitimo fine concluditur: monometrum vel dimetrum vel trimetrum | |
| versum in iambicis trochaicis anapaesticis metris per pedes duplices con- | |
| putari, in ceteris per simplices: metra vel a pedibus nomen accipere, vel | |
| a rebus quae describuntur, vel ab inventoribus, vel a frequentatoribus, | |
| vel a numero syllabarum: eaque esse octo principalia, iambicum, trochai- | 20 |
| cum, dactylicum, anapaesticum, choriambicum, antispasticum, ionicum a | |
| maiore, ionicum a minore, de quibus carptim tractabimus, eligentes ea | |
| quae ad palmam lyrae perducit voluptas. |