| DE IAMBICIS | |
| Metra iambica locis inparibus quinque recipere possunt pedes, iam- | 457.25 |
| bum tribrachum spondeum dactylum anapaestum, locis autem paribus tan- | 458.1 |
| tum iambum vel tribrachum, et apud comicos frequenter anapaestum, ita | |
| tamen ut multarum brevium iunctura vitetur. sed ex multis tredecim | |
| usui tradenda subieci. | |
| De aristophanio. aristophanium constat monometro hypercatalecto, | 5 |
| ut est hoc, | |
| valles per imas. | |
| De euripidio. euripidium constat dimetro brachycatalecto, ut est hoc, | |
| Aiax furit dolens. | |
| De anacreontio. anacreontium constat dimetro catalectico, ut est hoc, | 10 |
| dissolve Baccha crines. | |
| De archilochio. archilochium constat dimetro acatalecto, ut est hoc, | |
| serena lux micat polo. | |
| De alcaico. alcaicum constat dimetro hypercatalecto, ut est hoc, | |
| amant venena parricidae. | 15 |
| De alcmanio. alcmanium constat trimetro brachycatalecto, ut est hoc, | |
| spernis decorae virginis torum. | |
| De hipponactio. hipponactium constat trimetro catalectico, ut est hoc, | |
| doctis Thalia vatibus favebit. | |
| De archilochio. archilochium constat trimetro acatalecto, ut est hoc, | 20 |
| Martem fatigat prodigus vitae furor. | |
| De hipponactio. hipponactium constat trimetro acatalecto claudo, ut | |
| est hoc, | |
| pauper poeta nescit antra Musarum. | |
| De anacreontio. anacreontium constat trimetro hypercatalecto, ut | 25 |
| est hoc, | |
| amor puellae pectus inprobe fatigat. | |
| De aristophanio. aristophanium constat tetrametro brachycatalecto, | |
| ut est hoc, | |
| marcent lucernae, sol propinquat, non tamen vacas. | 30 |
| De aristophanio. aristophanium constat tetrametro catalectico, ut est | |
| hoc, | |
| portum petamus, aura lassat, vela solve malo. | 459.1 |
| De anacreontio. anacreontium constat tetrametro acatalecto, ut est hoc, | |
| hic finis est, iambe, salve, vindicis doctor meli. |