COMMENTARIVS IN ARTEM DONATI
|
|
Ars dicta est vel ἀπὸ τῆς ἀρετῆς, id est a virtute, quam Graeci
|
405.2
|
unius cuiusque rei scientiam vocant; vel certe ideo ars dicitur, quod artis
|
|
praeceptis cuncta concludat, id est angustis et brevibus. plerique artem
|
|
scribentes a litterarum tractatu inchoaverunt, plerique a voce, plerique a
|
5
|
definitione artis grammaticae. sed omnes videntur errasse. non enim
|
|
propriam rem officii sui tractaverunt, sed communem et cum oratoribus
|
|
et cum philosophis. nam de litteris tractare et orator potest; de voce
|
|
nemo magis quam philosophi tractant; definitio etiam Aristotelicorum est.
|
|
unde proprie Donatus et doctius, qui ab octo partibus inchoavit. quae
|
10
|
specialiter ad grammaticos pertinent.
|
|
Nomen dictum est eo, quod res nobis efficit notas; pronomen, quia
|
|
fungitur officio nominis, ut siquis dicat 'Virgilius fecit bucolica, ipse
|
|
scripsit georgica'. verbum dictum est eo, quod verberato aere motu lin-
|
|
guae haec pars orationis inventa sit, et licet omnes orationes cum hac
|
15
|
oratione misceantur, tamen speciale sibi haec pars hoc nomen efficit eo,
|
|
quod hac frequenter utamur in elocutione, in tantum ut dicamus 'verba
|
|
fecit apud populum Tullius', 'verba fecit Tullius in senatu'. adverbium
|
|
dictum est, quia numquam recedit a verbo: sive enim dicam 'cras facio',
|
406.1
|
'hodie dico', invenias adverbia verbis cohaerentia. participium vocatur,
|
|
quoniam partem tenet nominis, partem verbi, quasi particapium. nam a
|
|
nomine habet genera <et casus>, a verbo <tempora et> significationes, ab utro-
|
|
que numerum et figuram. coniunctio dicta est, quia coniungit elocutio-
|
5
|
nes, ut 'ego et tu eamus'. praepositio dicitur, quoniam in loquendo
|
|
praeponitur: dicimus enim 'ante templum est', non 'templum ante est'.
|
|
interiectio dicta est, quia interponitur ad exprimendos animi affectus, ut
|
|
puta 'heu mortuus est'. in his autem octo partibus naturalis est ordo.
|
|
rite enim nomen primum ponitur, quod ex ipso omnium rerum notitia
|
10
|
procreatur. post hoc debet sequi pronomen, quia nominis officio fungitur
|
|
nec debet ab eius significatione divelli. inde sequitur verbum, quo dixi-
|
|
mus nos frequenter uti. inde adverbium, quod a verbo numquam recedit.
|
|
participium autem rite post nomen et verbum ponitur, quod ex partibus
|
|
utriusque natum est. praepositio cum vel verbo vel nomini praeponitur,
|
15
|
et ipsa iuste hoc loco posita est, illis iam ante praedictis, quibus prae-
|
|
ponitur. similiter coniunctio, quae coniungit omnia, non debet primum
|
|
locum tenere. primo enim debemus scire, quae res coniungantur, tunc
|
|
unde coniungantur. interiectio ideo ultima posita est, quod nihil aliud
|
|
exprimit nisi affectus animi, qui raro interponuntur.
|
20
|