| DE NOMINE | |
| 'Nomen est pars orationis cum casu corpus aut rem proprie commu- | 406.22 |
| niterve significans'. in omnibus partibus orationis definitiones ita esse de- | |
| bent, ut et segregent ab aliis partibus et ipsius partis quam definiunt ali- | |
| quam proprietatem dicant. igitur quod dixit nomen partem esse orationis, | 25 |
| segregavit <a> sibilis plausibus et quidquid confusae voci datur. quod autem | |
| dixit 'cum casu', segregavit a verbis adverbiis praepositionibus coniunctio- | |
| nibus. quod autem dixit corpus aut rem significare, hoc ipsius proprium | |
| est. corporale autem nomen vel incorporale grammatici ita definierunt, | |
| ut corporale sit quidquid videtur et tangitur, ut lapis, incorporale quod | 30 |
| nec videtur nec tangitur, ut pietas. item dicit aliam proprietatem, 'quod | |
| aut proprium aliquid significat aut appellativum.' nam proprium est quod | |
| unius est, ut Hector, appellativum quod multorum est, ut homo. scire | |
| debemus inveniri frequenter nomina appellativa quae fiunt propria, ut est | |
| felix, quae communi sensu facile dinoscuntur. illud etiam scire debemus, | 407.1 |
| quia, si proprium est quod unius est, numerum tantum modo recipit sin- | |
| gularem. neque enim potest res unius in pluralitatem cadere. nam quod | |
| propria nomina pluraliter declinantur, sciendum est non ab unius nomine | |
| procreatum numerum pluralem, sed multitudine nominum hoc facere. rite | 5 |
| enim dixit Virgilius Marios et Camillos, quoniam plures fuerunt. appel- | |
| lativum autem nomen cum sit res multorum, recipit tamen et numerum | |
| singularem. in multis enim etiam unus tenetur. | |
| Conparationis gradus sunt tres, positivus, ut doctus, conparativus, ut | |
| doctior, superlativus, ut doctissimus. plerique nolunt conparativum esse | 10 |
| doctiorem, dicentes non esse conparationem, quando doctior dicimus, quia | |
| non conparet sed praeferat. sed errant: nam omnis conparatio id agit, | |
| ut alterum praeferat. illa enim quae aequat similitudo est potius quam | |
| conparatio. positivus autem omnia recipit genera, masculinum, ut hic | |
| doctus, femininum, ut haec docta, neutrum, ut hoc doctum, commune, ut | 15 |
| docilis, omne, ut amans. conparativus vero gradus duo tantum suscipit | |
| genera, commune, ut doctior, neutrum, ut doctius; superlativus tria tan- | |
| tum, masculinum, ut doctissimus, femininum, ut doctissima, neutrum, ut | |
| doctissimum. praeterea non omnia recipiunt conparationem, sed ea quae | |
| sunt qualitatis et quantitatis. qualitas autem et quantitas aut ab animo | 20 |
| dicitur, ut doctus, aut a corpore, ut candidus niger, aut a fortuna, ut | |
| miser, aut a mensura, ut longus. quare quaesitum est, utrum Latinior | |
| diceretur, quod tunc dicitur, cum pro diserto ponitur, ut sit Latinior, | |
| quo modo disertior; cum autem gentem significat, non potest conparari. | |
| ita enim non possumus dicere Latinior, quem ad modum <nec> Graecior. con- | 25 |
| parativus autem gradus iungitur casibus tribus, ablativo, septimo, et nomi- | |
| nativo interposita particula quam: ablativo, ut 'doctior ab illo', septimo, | |
| ut 'doctior illo', nominativo, ut 'doctior hic quam ille'. sed frequenter | |
| utimur septimo, ablativo paene numquam. superlativus vero gradus gene- | |
| tivo tantum plurali adiungitur, ut 'doctissimus illorum'. quamquam et | 30 |
| singulari cohaereat, quotiens nomen est enuntiatione singulare, intellectu | |
| plurale, ut, 'o Danaum fortissime gentis Tydide.' illud sane ser- | |
| vandum est, quod et postea tractatum est, conparativum gradum nos et | |
| nostro et extraneo generi coniungere, superlativum autem tantum nostro. | |
| dicimus enim 'velocior homo hominibus' et 'velocior homo canibus', quo- | 35 |
| niam conparativus est gradus; superlativum vero gradum tantum nostro | |
| praeferimus generi, ut 'velocissimus homo hominum'. nemo enim dicit | |
| 'velocissimus homo equorum'. | |
| Genera dicta sunt ab eo, quod generant, atque ideo duo sunt tan- | |
| tum genera principalia, masculinum et femininum. haec enim sexus tan- | 408.1 |
| tum generat. genera autem aut naturalia sunt, aut ex auctoritate descen- | |
| dunt: naturalia sunt, ut vir mulier; auctoritate descendunt, ut hic paries, | |
| haec fenestra. in his enim naturalem nullum intellegimus sexum, sed | |
| eum sequimur, quem firmavit auctoritas. cetera vero genera a superiori- | 5 |
| bus veniunt, ut est neutrum, quod nec masculinum est nec femininum, | |
| commune, quod et masculinum et femininum, omne, quod omnia supra | |
| dicta continet genera, epicoenon vero, quod confusum continet sexum. | |
| nam inter commune et epicoenon hoc interest, quod commune est, ubi | |
| visu secernimus sexum, ut canis; epicoenon est e contrario, ubi visu non | 10 |
| secernimus sexum, ut piscis. inter epicoenon et commune hoc interest, | |
| quod in communi articulo secernimus sexum, ut hic canis vel haec canis: | |
| in epicoeno vero unus articulus sumitur et utrumque sexum intellegimus, | |
| ut haec aquila. eum autem sumimus articulum, quem auctoritas dederit. | |
| nam cum naturaliter non possumus in epicoenis sexum deprehendere, de- | 15 |
| bemus auctoritate firmari. | |
| Numerus aut singularis est aut pluralis. dualis vero Graecus non | |
| usurpatur nisi in nominibus duobus, quae sunt haec, duo et ambo, atque | |
| ideo etiam inaequaliter declinantur. | |
| Figura aut simplex est aut conposita: simplex, quae unam rem con- | 20 |
| tinet atque naturalis est, ut doctus; conposita vero, quae ex arte fit et | |
| duas res habet, ut indoctus. conposita autem figura fit quattuor modis, | |
| qui in arte sunt positi. quod autem dicit 'ex corruptis', ita intellegere | |
| debemus, ut tunc intellegamus corrupta esse in conpositione, quotiens | |
| resoluta possunt <esse> integra: ut siqui dicat concipio, iure dicitur corru- | 25 |
| ptum, quia, si solvatur, facit capio, quod est integrum; et conficio facit | |
| facio et similia. | |
| Ablativus singularis regit genetivum dativum et ablativum pluralem | |
| secundum regulas in arte positas. sed illud quod dicit 'ablativo e pro- | |
| ducta vel correpta terminata', ita intellegendum est, ut tunc producta sit, | 30 |
| quotiens genetivus singularis ei terminatus sit; cum vero is fuerit termi- | |
| natus idem genetivus singularis, <correpta,> ut huius patris, ab hoc patre. | |
| ideo autem Latini voluerunt ab ablativo singulari regulas sumere, quoniam | |
| hic casus Latinus est, nec eum habent Graeci; et ille utique casus de- | |
| buit regulas Latinis nominibus dare, qui proprius Latinorum est. | 35 |
| Omnia nomina, quae in rerum natura sunt, quinque regulis conti- | |
| nentur, quae regulae apud Donatum quidem non sunt propter conpen- | |
| dium, tamen tenendae sunt. colliguntur autem istae regulae de genetivo | |
| singulari: nam is casus quinque finibus terminatur, aut ae diphthongo, | 409.1 |
| ut Musa Musae, aut i, ut doctus docti, aut is, ut pater patris, aut us, | |
| ut hic fluctus huius fluctus, aut ei, ut hic vel haec dies huius diei. ergo | |
| cum invenerimus aliquod nomen, de cuius declinatione dubitatur, quae- | |
| rendus nobis erit praecipue genetivus; qui inventus si ae fuerit termina- | 5 |
| tus, ad similitudinem Musae declinabitur. ita et in reliquis fiet. sed con- | |
| stat Graeca nomina etiam Graece posse declinari. plane duo praecipue | |
| casus in his regulis sollicite proferre debemus, vocativum secundae decli- | |
| nationis et ablativum tertiae, in quibus contra regulas plurimum sibi ad- | |
| sumpsit auctoritas. vocativus enim singularis secundae declinationis tunc | 10 |
| in i exibit, cum nominativus singularis in ius fuerit terminatus in genere | |
| masculino in proprio nomine, ut hic Mercurius o Mercuri. hoc enim | |
| nomen et ius terminat nominativum et masculinum est et proprium. si | |
| autem nominativus us terminatur, ut hic doctus, vocativum facit o docte; | |
| et si appellativum sit, licet ius terminatur, ut hic impius o impie facit, | 15 |
| hic egregius o egregie. sed huic regulae contrarium est hic filius o fili. | |
| quare maiores nostri timentes ipsum vocativum similem fecerunt nomina- | |
| tivo, ut Virgilius dicit | |
| corniger Hesperidum fluvius regnator aquarum, | |
| et 'Lucius Octavius iudex esto'. ablativus vero tertiae declinationis, qui et | 20 |
| i et e terminatur, multum confusus est. tamen hoc servare debemus, ut, | |
| cum [vel] nomen fuerit generis communis, quod in is mittit nominativum | |
| et genetivum, ablativum i terminemus, ut hic et haec docilis ab hoc et | |
| ab hac docili: item neutra omnia, quae e terminantur in nominativo, ut | |
| hoc mare ab hoc mari. ea vero quae x littera terminantur in e exeunt, | 25 |
| ut hic calix ab hoc calice, haec paelex ab hac paelice, haec lex ab hac | |
| lege et similia. item omnia participia e terminantur, ut ab hoc calente, | |
| ab hoc furente; quae si nomina fuerint, i magis terminabuntur: item | |
| quae or terminantur in nominativo, ut doctior clarior minor maior: facit | |
| enim a doctiore clariore minore maiore. reliqua vero sic ambigua sunt, | 30 |
| ut vix etiam auctoritate firmentur. nam et ab hac navi et ab hac nave | |
| legimus, et ab hac puppi et ab hac puppe, et ab hoc igni et ab hoc | |
| igne. in quibus omnibus meliorum auctoritas sequenda est. |