DE POSITVRIS
  Tres sunt positurae vel distinctiones quas θέσεις Graeci vocant, di- 427.37
stinctio, subdistinctio, media. distinctio est, ubi finitur plena sententia:
huius punctum ad summam litteram ponimus. subdistinctio est, ubi non
multum superest de sententia, quod tamen necessario separatum mox in- 428.1
ferendum sit: huius punctum ad imam litteram ponimus. media est, ubi
fere tantum de sententia superest, quantum iam diximus, cum tamen re-
spirandum sit: huius punctum ad mediam litteram ponimus. in lectione
tota sententia perihodos dicitur, cuius partes sunt cola et commata. colon 5
quidam dixerunt membrum, comma caesum.