DE PARTIBVS ORATIONIS
  Duae sunt principales partes orationis, nomen et verbum, eo quod 428.8
ipsae solae faciunt elocutionem, ut 'Cicero scripsit', 'Virgilius fecit', et
sine ipsis nulla alia pars inplet elocutionem. nam quando dicimus 'ipse 10
legens', minus est aliquid, puta 'dixit', ut sit 'ipse legens dixit'. Ari-
stotelici duas dicunt esse partes orationis, nomen et verbum, Stoici quin-
que, grammatici octo, plerique novem, plerique decem, plerique undecim.
interiectionem Graeci non penitus non habent, sed inter partes orationis
non conputant. nos articulo non penitus caremus, sed in pronomine 15
conputamus. tres partes orationis sunt quae casibus declinantur, nomen
pronomen participium, et una quae temporibus, id est verbum; ceterae
omnes quattuor non declinantur. quaesitum est, quando pars orationis
<alius partis orationis> officio fungitur, utrum ius suum retineat an eius
<recipiat, cuius> accipit significationem. nam frequenter invenimus et nomina 20
pro adverbiis posita, ut 'torvum clamat', et adverbia pro nominibus
posita, ut 'mane novum'. quare sciendum est quoniam, si nomen sit
pro adverbio constitutum, incipit non posse declinari. etenim cum desi-
nat esse quod est et transeat in adverbium, incipit iam sic non posse
declinari, quem ad modum nec illud adverbium naturaliter declinatur. 25
item adverbium si transeat in significationem nominis, non numquam
declinatur, quoniam significat eam partem orationis, quae recipit declina-
tionem. unde est illud apud Plautum, 'a primo mani usque ad
vesperam'. utique modo mane nomen est, hoc mane huius manis huic
mani hoc mane ab hoc mani. nam si adverbium esset, nec genus reci- 30
peret, nec praepositioni adiungeretur, nec posset i terminari.