DE CONIVNCTIONE
  In coniunctione nihil penitus novi posuit, sed ita hic sicut in supe- 441.29
riore parte tractavit. illud plane adiecit, quod licet nobis coniunctiones 30
pro aliis coniunctionibus ponere; quod non mirum est, cum liceat et alias
partes orationis pro aliis ponere, ut nomen pro verbo, pronomen pro
adverbio, et multa alia, tamen significatione mutata.