DE PARTICIPIO
  Participium est quasi particapium: habet enim a nomine genera et 440.17
casus, a verbo tempora et significationes, ab utroque numerum et figuram
et cetera, quae in superioribus dicta sunt. in posterioribus illud adicit,
inchoativa verba non habere nisi praesentis temporis participium, futuro 20
autem carere. ideo autem [in] futuro carent, quoniam regulam futura par-
ticipia a praeterito ducunt participio, praeteritum autem participium a
tempore perfecto originem sumit; et ideo, cum inchoativa verba tempus
perfectum non habeant, non possunt habere id quod additur iam tempori
perfecto. praeterea dicit participia ab inpersonalibus verbis nisi usurpata 25
non venire; quae res penes Latinitatem non erit [et similia]. et hoc simi-
liter ab arte descendit. etenim participia a prima positione verbi origi-
nem trahunt. cum igitur inpersonalia primam personam non habeant, par-
ticipia non iure ex se faciunt, sed tamen, ut dixi, usurpare nobis licet.
invenimus enim apud varios auctores, quod puto ideo fieri, non quod de 30
inpersonalibus usurpentur participia, sed quod ipsa inpersonalia fiunt verba
plenissima. nam hoc, quod dicimus pudet taedet tantum dici, invenimus
in auctoribus et pudeo et taedeo; unde fiunt pudens et taedens: partici-
pium non ab inpersonali videbitur, sed a verbo integro. odi verbum
participium habet osus, quod licet in usu non sit, tamen conponatur, et 35
in usu erit, exosus perosus. ab eo quod est memini artis nullum parti- 441.1
cipium reperitur: si ad usum, verum est; si ad auctoritatem, falsum. nam
invenimus in Plauto meminens. tunicatus galeatus dicit participia non
esse, sed nomina, eo quod a verbis non trahuntur. sed si diligenter ad-
tendas, advertens a similibus participia conprobabis. nam licet non faciat 5
tunico galeo, tamen, quoniam tempus habent, sine dubio participia sunt.
etenim 'armatus incedit' et 'vestitus incedit' cum dico, hoc significo,
'iam armatus, iam vestitus est'. sic etiam dicimus 'tunicatus incedit',
'galeatus incedit', id est [et] 'iam tunicam habet', 'iam galeam habet'.
quae res tempus ostendit; et si tempus est, participium est. pransus 10
cenatus et reliqua constat esse participia, licet a verbo non veniant. con-
cessum est enim regulariter, ut a neutralibus verbis liceat nobis usurpare
praeterita participia. sed quoniam in his ars deficit, debemus vel auctori-
tate firmare neque ad istorum similitudinem alia fingere, sed illis tantum
uti, quae lecta sunt. 15
  Nomina similia participiis praeteriti temporis quartae sunt declinatio-
nis, ipsa autem participia secundae, ut hic visus huius visus nomen est,
hic visus huius visi participium est. furibundus et moribundus <quaesitum
est> quid essent; et nomina esse manifestum est, quod subtracta dus syl-
laba et addita <s> littera non redeunt in participia praesentis temporis, quod 20
regulariter dictum est nova ratione. participia, quae constat esse partici-
pia, nec positivum gradum possunt recipere, quoniam participia nullam
recipiunt conparationem. tamen conparativum gradum plerumque susci-
piunt, acceptior et incensior, quae res sola sensus ratione secernitur.
adverbium de participiis nasci Donatus adserit, plurimi negant. sed con- 25
stat apud maiores quidem lecta, in usu tamen esse non possunt, ut dictum
est in adverbio.