DE ADVERBIO
  Adverbium dictum est, quia necesse habet semper verbum sequi. 438.7
verbo tamen non necesse est egere semper adverbio. nam possum dicere
sic, legit. nunc enim et plena est elocutio, et adverbium tamen non in-
venitur. nam cum dico cras hodie, non erit integra elocutio, nisi addam 10
verbum, ut puta dico vel facio. adverbium plerumque confirmat verbum,
plerumque destruit: confirmat, ut 'iam faciam'; destruit, ut 'non faciam'.
adverbia aut a se oriuntur aut ab aliis partibus orationis veniunt, sicut in
artibus positum est: nam ibi sunt exempla varia posita. horno autem
nihil est aliud nisi hoc anno. unde derivatio duplex invenitur. nam Ci- 15
cero dicit hornotinas fruges; Horatius dicit hornas fruges. item meatim
nihil est aliud nisi meo more, tuatim tuo more. quod dicit de participio
adverbium posse deduci, verum non est. etenim illud exemplum quod
protulit, id est indulgens, non tantum participium est: nam recipit con-
parationem; facit enim indulgentior indulgentissimus. ergo quando dici- 20
mus indulgenter, non videmur a participio transisse ad adverbium, sed
a nomine. omnia adverbia e terminata in positivo semper producuntur,
ut docte, exceptis tribus regulis eorum adverbiorum, quae aut non con-
parantur, ut rite (nemo enim dicit ritius ritissime), vel quae anomale
conparantur, ut bene (nemo enim dicit benius benissime), vel quae a se 25
oriuntur, ut inpune [inpunius]. hoc scilicet in positivo; ceterum super-
lativus gradus semper producitur, ut doctissime.
  Facile et difficile [non] quaeritur, utrum adverbia sint an nomina.
constat autem esse nomina tantum, quia semper correpta sunt: si enim
adverbia essent, ut supra diximus, producerentur: deinde, quia neutri 30
generis formam sequuntur. sicuti enim dicimus facilis facile, <sic> et diffi-
cilis difficile. deinde si adverbia essent, in ter exirent: dativus enim no-
minis i terminatus adverbium in ter syllabam mittit, ut huic forti fortiter;
sic huic facili faciliter, huic difficili difficiliter diceremus. ergo constat
esse nomina. sic autem posita sunt pro adverbiis, quem ad modum fere 35
invenimus apud poetas nomina pro adverbiis constituta, ut 'torvum cla- 439.1
mat' pro eo quod est torve, 'horrendum resonat' pro eo quod est hor-
rende. qua figura oratores omnino uti non debent. genus enim est so-
loecismi, sicut ipse Donatus paulo post de soloecismi ratione monstravit.
scire autem debemus quod dativus singularis o terminatus adverbium in 5
e mittit, ut huic docto docte, i terminatus in ter, ut huic agili, agiliter;
quas quidem regulas saepe corrumpit auctoritas. nam invenimus plerum-
que id esse adverbium, qui dativus est casus, ut falso. haec autem am-
biguitas elocutione discernitur. quando enim dico 'falso homini dedi', erit
nomen; quando dico 'falso loqueris', erit adverbium. item plerumque in 10
contrarium cedunt. nam Terentius ait duriter, cum dure dicere debu-
erit, et Virgilius lugubre, cum lugubriter recte dicamus. ea adverbia
conparanda sunt, quae ducunt originem a nomine recipiente conparatio-
nem, ut est doctus. ideo enim dicimus docte doctius doctissime, quo-
niam dicere possumus doctus doctior doctissimus. ab eo quod est Tullius 15
cum fit adverbium, non recipit conparationem, quia nec nomen recipit.
sunt alia adverbia, quae per se non conparantur, egent autem conpara-
tione, ut est mane: nemo enim dicit manius, nemo manissime. verum
tamen hanc, quam per inflexionem non habemus, possumus facere per
adiectionem illarum particularum, ut magis et maxime, ut puta sit po- 20
sitivus mane, conparativus magis mane, superlativus maxime mane.
  Omnis pars orationis cum desierit esse quod est, nihil aliud est nisi
adverbium. idcirco si nomen desierit esse nomen, non facit pronomen
aut participium, sed solum adverbium, ut est sedulo. nam si dicas 'se-
dulo homini dedi', nomen est; si dicas 'sedulo feci', adverbium est. item 25
pronomen aliquando et adverbium est. cum enim dico 'qui est', erit pro-
nomen; cum dico 'qui scis', erit adverbium. item verbum plerumque et
adverbium est. quando enim dico pone prima syllaba accentum habente,
erit verbum; quando ultimae syllabae do accentum, erit adverbium. item
et participium aliquando adverbium est. cum enim dico 'me ad villam 30
profecto contingit', participium est profecto; cum dico 'profecto male
loqueris', adverbium est profecto. item ante praepositio non numquam
et adverbium est. praepositio in hac elocutione erit, 'ante templum';
casum enim habet iunctum: si autem dicas 'ante feci', erit adverbium,
quoniam sequitur verbum. ut coniunctio est, sed plerumque et pro ad- 35
verbio ponitur, ut cum dicimus 'ut te, fortissime Teucrum, Acci- 440.1
pio'. heus si dolorem significat, interiectio est, ut
    heus etiam mensas consumimus, inquit Iulus;
si autem verbum sequatur, adverbium est,
    heus, inquit, iuvenes monstrate mearum. 5
erit enim nomen, quo modo nominibus interdum pro adverbiis utimur,
ut ante dictum est. illud fideliter tenere debemus, numquam separatim
praepositionem adverbiis posse coniungi, veluti de mane, de noctu. quod
autem invenimus indocte et infrequenter, sunt quidem praepositiones, sed
non separatim, sicut sunt etiam illae particulae, quas ipse ponit artigra- 10
fus, desursum deorsum deinceps. ita enim constant duae partes orationis,
ut uno ambae nitantur accentu. nec duae praepositiones interveniente
adverbio sociandae sunt. praepositio etiam de non potest adiungi nomini
interveniente adverbio, ut 'de trans Tiberim venio', quem ad modum
'illinc venio'. 15