DE VERBO
  Odi novi memini quaeritur cuius sint temporis. constat esse perfecti. 437.2
nam et perfectum in i semper exit, ut legi scripsi, et praesens tempus
numquam in i, sed semper in o exit. illa enim verba significationem
habent praesentis temporis, regulas autem praeteriti. sum defectivum 5
verbum est in coniugatione. nam quando dicimus es, non potest esse
secunda coniugatio, quia et e correptam habet et in prima persona e ante
o non habet. pudet et taedet quasi defectiva posuit; in superiore autem
parte inpersonalia non contrarie sunt posita. nam hoc ipsum verbum in-
personale defectivum est. sublatis enim de primo verbo duabus personis, 10
prima et secunda, tertia utique superest; quae si non sibi adiungat pro-
nomen, defectivum dicitur esse verbum, si autem adiungat, inpersonale.
gaudeo et audeo a plerisque neutropassiva, ab aliis anomala, ab aliis su-
pina verba dicuntur, quae in tempore perfecto et plusquamperfecto pas-
sivam habent declinationem, in reliquis activam. sunt alia inaequalia, quae 15
<et> suam habent declinationem et contrariam, ut est placeo: nam et pla-
cui facit et placitus sum. sunt item alia inaequalia, quae ideo sunt inae-
qualia, quia primam syllabam non reservant, ut nolo volo: faciunt enim
nolo non vis non vult, non nolo nolis nolit: item volo volis volit non
dicimus, sed volo vis vult. sunt alia penitus anomala, de quibus nihil 20
possumus dicere, nisi quod lectione detinentur, id est eas usurpare per-
sonas, quae tantum auctoritate firmantur, ut sunt haec, faxo faxis, infit,
inquam et reliqua. prima persona indicativo modo semper corripitur, ut
lego, absque monosyllabis, ut do sto flo, quae quidem ipsa, si fiant po-
lysyllaba, ut reddo reflo praesto, corripiuntur. verba quorum declinatio 25
in nostra potestate est sunt haec, tondeo lavo fabrico punio et reliqua.
verum tamen debemus secundum naturam actuum vel activum vel passivum
praesumere in declinatione, ut 'ego lavor', 'balneum lavat'; quando ego
capillos depono, ut dicam tondeor, quando alteri capillos detraho, ut ton-
deo. prima persona non debet ita proferri, lego ego, quoniam lego iam 30
habet in se significationem pronominis; nisi tamen sic tunc possumus di-
cere, lego ego, quando nos magis volumus ostendere lecturos quam alios,
ut sit 'quasi ego magis lego quam ceteri'. 'maledico tibi' dicimus, non
te, quoniam 'tibi dico', non 'te dico' dicimus. prima persona ante ulti-
mam o septem litteras non habet, h o f k q y z; ceteras vero habet, e, ut 35
sedeo, i, ut audio, u, ut annuo, b, ut libo, et <reliqua>, sicut in arte scripta
sunt. k ideo non potest praeponi o litterae, quia numquam anteponitur 438.1
nisi a sequente. o y z ideo non possunt praeponi, quia * * * unum tamen
verbum, quod o ante o habet, ut reboo, 'reboant silvaeque et ma-
gnus O'. ideo contra regulam venit, quia Graecum est. cetera in arte
conscripta sunt. 5