DE PRONOMINE
|
|
Probus autem pronomen in quattuor partes dividendum putavit, id
|
435.25
|
est pronomen finitum infinitum minus quam finitum et possessivum;
|
|
quod non videtur habere rationem. unde Donatus melius, qui in duas
|
|
partes in primo divisit. nam si ea sunt finita pronomina, quae recipiunt
|
|
personas, alia omnia, quae non recipiunt personas, infinita dicenda sunt.
|
|
unde apparet quod infinita et minus quam finita sunt et possessiva: in
|
30
|
illis enim non accidit certa persona. cuias et nostras vel cuiates et no-
|
|
strates (nam utrumque dicimus secundum Plauti auctoritatem) gentem
|
|
significant, id est 'cuius gentis', [optimas] 'nostrae gentis'. plerique ac-
|
436.1
|
centum in ultima syllaba ponunt, quando dicimus cuias; sed prave. nam
|
|
nulla pars orationis est Latina absque praedictis, quae potest in ultima
|
|
accentum tenere. sunt aliqua pronomina quae casibus crescunt: nomina-
|
|
tivo, ut quis vel qui, genetivo singulari, ut mei vel mis, tui vel tis, ab-
|
5
|
lativo singulari, ut a quo vel a qui; plurali dativo et ablativo, ut a quis
|
|
vel a quibus. qua ratione fiant, superius diximus. sunt e contrario quae
|
|
casibus decrescunt: nam aliquando vocativus non invenitur, ut in prono-
|
|
mine ego; aliquando nominativus et vocativus, ut in pronomine sui sibi
|
|
se a se; aliquando tantum accusativus, ut eccum eccam ellum ellam; ali-
|
10
|
quando tantum genetivus, ut cuia et cuium. quod autem dicimus sui
|
|
aliud esse pronomen, verum est: non enim de possessivo nascitur, cuius
|
|
nominativus est suus. nam si inde nasceretur, dativum in o mitteret,
|
|
suo, non in i, sibi. praeterea est alia differentia, quod hoc pronomen, sui
|
|
vel sibi, utriusque numeri est; illud vero possessivum, suus, et singula-
|
15
|
rem habet numerum et pluralem. quaesitum est apud Graecos, an o
|
|
vocativi casus esset articulus, et probatur non esse. omnes enim articuli,
|
|
cum de numero singulari ad pluralem transeunt, varie proferuntur, ut hic
|
|
et hi, huius et horum et reliqui. quando autem dicimus o docte et o
|
|
docti, in utroque numero eundem articulum ponimus. qua re non arti-
|
20
|
culus videtur, quia non mutatur in numero plurali, sed potius adverbium
|
|
vocantis, ut, quem ad modum dicimus 'heus vos docti', sic dicamus 'o
|
|
tu docte' et 'o vos docti'. inter articulos et pronomen hoc interest,
|
|
quod pronomina tunc sunt, cum sine nominibus sunt et absentium nomi-
|
|
num videntur explere personas, ut hic haec hoc. quando autem dico hic
|
25
|
Aeneas huius Aeneae, iam non possunt pronomina dici, cum non fungan-
|
|
tur eorum nominum, quae praesentia sunt, officio: ipsa enim nomina per
|
|
se significationem inplent. neuter uter alius et reliqua constat esse nomina,
|
|
quoniam Probus viginti et unum dicit esse pronomina, in quibus ista non
|
|
conputantur. ea pronomina, quae utraque parte nominativum habent,
|
30
|
secundum formam nominum declinantur. nam utraque parte sic declinamus
|
|
quisquis, quem ad modum praetor urbanus; sic autem priore parte non
|
|
declinamus aliquis, quem ad modum nec iuris peritus; sic posteriore parte
|
|
non declinamus quispiam, quem ad modum nec tribunus militum.
|
|