DE SOLOECISMO
  Soloecismus dictus est vel ex Graeca etymologia, quasi σῴου λόγου 445.36
αἰκισμός, id est sani sermonis vitium, aut certe ideo, quod Σόλοικοι 446.1
venientes Athenas et male loquentes nomen ex se vitio dederunt. soloe-
cismi autem definitio est talis, vitium factum in contextu partium oratio-
nis, ita ut singuli sermones Latini sint, sed peccet ipsa coniunctio, ut
siqui dicat 'multi mihi homines iniuriam fecit' pro fecerunt. quaesitum 5
est, an etiam in uno sermone possit fieri soloecismus, veluti cum dicimus
uni homini salvete, aut cum virum vocantes dicimus hanc, aut cum inter-
rogati quo eamus dicimus intus. sed cum sciamus et valete et hanc et
intus Latinos esse sermones, utique ideo videntur modo soloecismum fe-
cisse, quoniam referuntur ad aliquid. relatio autem alterius rei ad alte- 10
ram rem unus sermo non est. nam quando dicimus hanc de viro, non
ideo vitiosum est hanc, quia naturaliter vitiosum est, sed quia refertur
ad virum. item cum dicimus 'intus eo', non ideo vitiosa est elocutio,
quia intus omnino non dicimus, sed quia ad locum relatum est adverbium,
quod in loco est. scalam scopam quadrigam et alia barbarismos esse vo- 15
luerunt, quoniam singuli sermones vitium tenent, secundum supra scri-
ptam definitionem.