DE SOLOECISMORVM GENERIBVS
  Soloecismorum genera centum dicit esse Lucilius. plane constat bre- 446.19
vius et melius posuisse Donatum, qui dixit duo esse genera principalia, 20
reliqua specialia. principalia autem genera soloecismorum sunt, cum fiunt
aut per partes orationis aut per accidentia partibus orationis. <per partes
orationis,> si aut aliae pro aliis ponantur, ut 'torvumque repente cla-
mat', id est torve; nomen pro adverbio posuit. quae elocutio sic hodie
crebra est, ut figura putetur. nam omnes dicunt 'pulchrum legit', 'de- 25
licatum loquitur', cum utique nomina sint ista posita pro adverbiis, quod
in arte grammatica vitium iudicatur. item fit soloecismus per partes ora-
tionis, si ipsae per se malo ordine ponantur, ut 'intus eo' pro intro.
nam cum et intus et intro adverbia sint, tamen malo ordine posita vitium
fecerunt. per accidentia vero partium orationis tot modis fiunt soloecismi, 30
quot sunt cuiusque partis accidentia. in nomine fiunt, si proprium pro
appellativo ponatur, ut
    hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto
    Dardanus:
Dardanus ait, cum Dardanius dicere debuerit; usus est principali pro de- 35
rivativo: per genera fit, ut 'amarae cortices', cum omnes fere et
frequenter corticem genere masculino dicamus: per numeros, ut 'pars
in frusta secant' pro 'pars secat' et cetera, quae illic in arte planis- 447.1
sime cum exemplis suis tenentur. plane sciendum est quoniam, si in prosa
oratione fiat hoc vitium, tunc soloecismus vocatur; in poemate schema
dicitur.
  Quaesitum est apud Plinium Secundum, quid interesset inter figuras 5
et vitia. nam cum figurae ad ornatum adhibeantur, vitia vitentur, eadem
autem inveniantur exempla tam in figuris quam in vitiis, debet aliqua
esse discretio. quidquid ergo scientes facimus novitatis cupidi, quod tamen
idoneorum auctorum firmatur exemplis, figura dicitur. quidquid autem
ignorantes ponimus, vitium putatur. nam sicut superius diximus, <si> sciens 10
quis dicat 'pars in frusta secant' et causa varietatis hoc dicat, figuram
facit; si autem nescius, cum aliud velit dicere, incongrue inter se nume-
ros iunxerit, soloecismum fecisse iudicatur.
  Cum barbarismo et soloecismo duodecim vitia putantur, quae in arte
sunt scripta. inter quae et cacenphaton posuit, quod dixit fieri aut in 15
uno sermone aut in pluribus. illud non adiecit, fieri cacenphaton etiam
in sensu. in quo reprehenditur Salustius dicens * * * nam res ista si cogi-
tetur, obscena est. et cum dicat Virgilius 'coniugis infusus gremio',
et hic cacenphaton est in sensu. pleonasmos in verbis tantum fit, peris-
sologia in sensu tantum, acyrologia in utroque. cetera vero expresse sunt 20
posita.
  Inter metaplasmos et schemata et tropos hoc interest, quod meta-
plasmi tantum necessitate excusantur, schemata ad ornatum adhibentur,
tropi ad utrumque: ut cum dicimus tetulit, si in metro non poterat dici
tulit, erit metaplasmus, quoniam necessitatis causa dictum est tetulit; si 25
autem tulit poterat in metro dici, schema fecit ille qui dixit tetulit: nam
soli servit ornatui [nominativis]. si autem et metri ratio exegit, et cupidus
alioqui novitatis hoc dixerit, tropum videtur fecisse. quare diutius lectio-
nem debemus considerare, ut, si metri necessitas aliqua facit novitatem,
tunc dicamus esse metaplasmum; si autem scriptor ornatui tantum studu- 30
erit, tunc schema vocitemus; si in uno utrumque factum est, ut et sub-
veniretur necessitati et adhiberetur omni modo <ornatus>, tropos efficitur.
metaplasmi autem quattuordecim sunt. sed primi septem aliis contrarii
sunt. nam nullus est metaplasmus, qui non habeat contrarium: πρόσθε-
σις ἐπένθεσις παραγωγή, qui fiunt per additionem, contrarii sunt illis 35
qui fiunt per detractionem, id est ἀφαίρεσις συγκοπή ἀποκοπή; et
extra ordinem qui secuntur omnes statim contrarios habent. schematum
vero et troporum exemplaria in arte planissime sunt posita.
  Plane sciendum est quoniam schema in sermone factum ad gramma- 448.1
ticos pertinet, in sensu factum ad oratores. nam cum dico 'pars in fru-
sta secant', quoniam in verbis est quaestio, figura grammaticalis est; quando
autem dicit Virgilius
    quid memorem infandas caedes, 5
id est cum dicit se non dicturum facta Mezentii et nihilo minus dicit,
quoniam in sensu res est, ad oratores pertinet haec figura. praeterea
hyperbaton <et> allegoria non in omnibus locis dicitur. nam generales sunt:
quisquis enim dixerit hyperbaton, simul quinque tropos ponit; quisquis
allegoriam, simul septem. quare debemus non ipsis uti principalibus no- 10
minibus, sed potius nominibus subdivisionis, sicut in arte dispositum est.
inter parabolen et paradigma hoc interest, quod parabole rerum dissimi-
lium conparatio est, ut cum virum fortem Turnum aequiperamus leoni;
paradigma autem est rerum similium conparatio, ut cum puta hominem
homini conparamus. de his autem rebus, id est figuris, quaedam prae- 15
libamenta posuerunt grammatici. nam <sunt> ipsi auctores, qui specialiter
opus inmensum de hac re multorumque librorum fecerunt.