DE PARTICIPIO
|
|
Participium dictum est, quasi particapium. habet enim partes a no-
|
416.27
|
mine duas, genus et casum, a verbo duas, tempus et significationem, ab
|
|
utroque duas, numerum et figuram: ideo ab utroque, quoniam numerus
|
|
et figura tam nomini accidunt quam verbo; illa vero bina his tantum ac-
|
30
|
cidunt, a quibus trahuntur.
|
|
Genera participiorum sunt haec, masculinum femininum neutrum et
|
|
omne. masculinum participium in us syllaba terminatur, femininum a,
|
|
neutrum um, ut lectus lecta lectum, lecturus lectura lecturum, legendus
|
|
legenda legendum. nam haec sunt duo tempora, praeteritum et futurum,
|
35
|
quae genera secundum regulas quas diximus dividunt. praesentis autem
|
|
temporis participium semper generis est omnis et duabus clauditur con-
|
417.1
|
sonantibus, ut est legens.
|
|
Casus totidem sunt in participiis, quot in nomine et pronomine. par-
|
|
ticipia autem masculini et neutri secundae sunt declinationis, feminini
|
|
primae, omnis tertiae, in quo ablativus et i et e terminatur, ut amanti
|
5
|
amante. sed scire convenit quod ars exigat ut e littera terminetur; i au-
|
|
tem ubi fuerit terminatus ablativus huius participii, necessitas est aut
|
|
metri aut euphoniae.
|
|
Tempora in participiis Latinis tria sunt, praesens praeteritum et fu-
|
|
turum; regulae tamen quattuor sunt. nam praesens unam habet, quam
|
10
|
diximus, ns, ut legens; praeteritum unam, us, ut lectus; futurum vero
|
|
tempus duas habet regulas, rus et dus, ut lecturus legendus. ideo autem
|
|
neutrale verbum tot et eadem habet participia, quae et activum, quoniam
|
|
sic declinatur ut activum: nam participia declinatione noscuntur. deponens
|
|
autem verbum participium futuri temporis in rus mittit, ut locuturus.
|
15
|
nam ideo dictum est deponens, non quod r litteram non deponat, κατὰ
|
|
ἀντίφρασιν (nam et commune deponens esset: et hoc enim r litteram
|
|
non relinquit); sed ideo deponens dicitur, quod deponit participium de-
|
|
clinationis suae, id est futurum, quod dus syllaba terminatur. nemo enim
|
|
potest dicere loquendus, licet inveniamus apud poetas hanc usurpationem.
|
20
|
commune vero verbum ideo quattuor habet participia, quia commune est,
|
|
id est agentis et patientis habet significationem; et novimus quod participia
|
|
duo veniant ab activo et duo a passivo. sane scire debemus quia, licet
|
|
Latinitas non habeat nec praeteritum participium ab activo nec praesens
|
|
a passivo, invenitur tamen apud poetas talis elocutio, ubi alterius tempo-
|
25
|
ris pro hac significatione ponatur, ut est
|
|
et qua vectus Abas et qua grandaevus Aletes:
|
|
vectus enim dixit pro eo quod est vehebatur. regulae participiorum ita
|
|
se habent, ut participium futuri temporis a passivo regat participium prae-
|
|
sentis temporis ab activo, id est ut de participio futuri temporis a pas-
|
30
|
sivo sublata dus syllaba et addita s littera faciamus participium praesentis
|
|
temporis ab activo, vel e contrario. item participium praeteriti temporis
|
|
a passivo sublata s littera et addita rus syllaba facit participium futuri
|
|
temporis ab activo, ut lectus lecturus, vel e contrario. sed his regulis
|
|
repugnant pauca participia nova ratione usurpata, ut est moriturus, quod
|
35
|
nulla ratione dicitur. sublata enim rus syllaba et addita s littera moritus
|
|
facit, quod Latinitas non habet: nam mortuus dicimus. et illud sciendum
|
|
est, maiores nostros saepe a verbis neutralibus praeteriti temporis usur-
|
|
passe participia, ut est regnata triumphata placita nupta pransus cenatus
|
|
et similia. quibus nos ideo utimur, quoniam auctoritate firmantur; non
|
40
|
tamen possumus de aliis verbis neutralibus similiter quae non lecta sunt
|
418.1
|
usurpare, sed debemus ea tantum quae lecta sunt dicere.
|
|